monumenta.ch > Vergilius > bnf16236.99 > 2
Hieronymus, in Isaiam, , I <<<    

CAPUT II SHOW APPARATUS

1 Verbum quod vidit Isaias, filius Amos super Iudam et Ierusalem. Et in priori Visione, quam iam exposuimus, ubi LXX interpretati sunt, quam vidit contra Iudaeam et contra Ierusalem, in Hebraico scriptum est AL IUDA UIERUSALEM: et in hac quae secunda est, in Hebraico similiter continetur.
2 Et miror cur LXX Interpretes in illa dixerint, contra Iudaeam et Ierusalem, et in hac de Iudaea et de Ierusalem; nisi forte quia ibi appellatur gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen pessimum, filii iniquitatis, et principes Sodomorum, ac populus Gomorrhae, et civitas meretrix, et caetera istiusmodi, sensum magis quam verbum interpretati sunt: et hic quia statim prospera promittuntur: Erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei in summitate montium, non contra Iudaeam et Ierusalem, sed de Iudaea et Ierusalem prophetiam intellexerunt: cum et in illa legerimus post comminationem prospera: Restituam iudices tuos, ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus: post haec vocaberis civitas iusti, urbs fidelis; et in ista, post prospera, truculenta sit comminatio.
3 Ecce dominator Dominus exercituum auferet ab Ierusalem et ab Iuda validum et fortem, omne robur panis, et omne robur aquae, et reliqua. Ergo iuxta Hebraicum et in illa visione, et in isto sermone, quem vidit Isaias, filius Amos, de Iuda et Ierusalem intelligendum est: non contra Iudaeam et Ierusalem: vel pro Iuda et Ierusalem, ut Symmachus transtulit: sed absolute, de Iuda et Ierusalem, in quo possunt et laeta et tristia contineri.
4 Et hoc considerandum, quia ibi visionem videat; hic Verbum, quod erat in principio apud Deum: et in illa Iudaeis comminans ad gentium veniat salutem; in ista a gentium salute incipiens, punito Israel, ex utraque vocatione credentes in Christi Ecclesiam congreget.
5 Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium. Novissimos dies et in Genesi legimus, quod, vocante Iacob filios suos atque dicente: Venite ut annuntiem vobis quid futurum sit in novissimis diebus : postea ad Iudam, de cuius semine ortus est Christus, dixerit: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium. In his novissimis diebus erit hora novissima, de qua Ioannes Apostolus loquitur: Filioli mei, novissima hora est; in qua abscisus lapis de monte sine manibus, crevit in montem magnum, et replevit omnem terram: a quo princeps Tyri in Ezechiele dicitur vulneratus. Hic mons in domo Domini est, quam Propheta suspirat, dicens: Unum petivi a Domino, hoc requiram: ut inhabitem in domo Domini, omnes dies vitae meae; et de qua Paulus scribit ad Timotheum: Sin autem tardavero, ut scias quomodo te oporteat conversari in domo Dei, quae est Ecclesia Dei viventis, columna et firmamentum veritatis. Haec domus aedificata est super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, qui et ipsi montes sunt, quasi imitatores Christi. De hac domo Ierusalem Psalmista conclamat dicens: Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in aeternum, qui habitat in Ierusalem.
6 Montes in circuitu eius: et Dominus in circuitu populi sui. Unde et super unum montium Christus fundat Ecclesiam, et loquitur ad eum: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Simile quid ad desiderantem animam suam, et impatienter domum Dei videre cupientem, sanctus loquitur: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Et iterum: Haec recordatus sum et effudi in me animam meam: quoniam pertransibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei: in voce exultationis et confessionis sonus epulantium. LXX, Manifestum montem Domini, et domum Dei super capita montium, transtulerunt. Quod testimonium eisdem verbis et Michaeas propheta posuit: quae in suo loco exposui.
7 Et elevabitur super colles. Qui in capitibus montium ostensus est et paratus, iste super colles elevabitur. De quibus montibus et collibus et in Cantico canticorum sponsa loquitur: Vox fratruelis mei: ecce hic venit saliens super montes, transiliens colles: similis est fratruelis meus capreae vel hinnulo cervorum in montibus Bethel.
8 Et fluent ad eum omnes gentes: et ibunt populi multi. Omnes enim gentes servient ei, cui dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae : ut serviant ei iuxta Sophoniam sub iugo uno, de quibus idem propheta testatur: Ex finibus fluviorum Aethiopiae afferent tibi hostias. Et in septuagesimo primo psalmo legimus: In conspectu eius procident Aethiopes. In nomine enim Iesu omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum.
9 Et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob: et docebit nos vias suas: et ambulabimus in semitis eius. Gentes et populi nequaquam propria salute contenti, se mutuo hortabuntur, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob. De quibus supra diximus, qui sit mons Domini praeparatus et quae domus Domini super verticem montium.
10 Domus autem Domini dicitur domus Dei Iacob, ut recipiamus vetus Instrumentum, et non secundum Manichaeum aliam extra domum Dei Iacob quaeramus domum. Cum autem fuerimus in domo Dei Iacob, tunc docebit nos vias suas, per quas gradiamur ad eum, et ambulabimus in semitis eius, quas tribuerunt et alii.
11 Denique et Iesus ascendens in montem, docebat discipulos suos octo beatitudines, et caetera quae Evangelicus sermo complectitur. Prius ergo discendae sunt viae Domini; et postea ambulandum in semitis eius.
12 Quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem. Omnes gentes et populi multi, idcirco se mutuo hortabuntur et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et caetera quae sequuntur: Quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem: nequaquam de Sinai, et de solitudine, et de monte Oreb: sed de monte Sion, in quo aedificata est Ierusalem: et de Ierusalem, in qua Templum est et religio Dei.
13 Legimus quod saepe Dominus docuerit in Templo : et quod non oportuerit mori Prophetam extra Iurusalem: et supra verbum et legem pariter nominata. Verbum principes iubentur audire: legem populus auribus percipere. Qui enim prius legem fecerit, postea venit ad sermonem Dei. Sed et in Ierusalem primum fundata Ecclesia totius orbis Ecclesias seminavit.
14 Et hoc dicendum quod quicumque in specula et in visione pacis fuerit, in hoc et lex et verbum Domini constitutum sit. Et pulchre non dixit: in Sion et in Ierusalem erit, et manebit verbum et lex Domini; sed egredietur, ut de illo fonte omnes nationes doctrina Dei significet irrigandas.
15 Et iudicabit gentes, et arguet populos multos. Ergo et inter gentes iudicandum est: nec omnes increduli pari sententia condemnandi, sed pro diversitate meritorum diversa passuri sunt. Postquam autem iudicaverit gentes, tunc arguet populos multos, sive ut LXX transtulerunt, populum multum. Et nota ordinem: gentes iudicabuntur, quia crediturae sunt: Qui enim non credit, iam iudicatus est. Populus autem multus, qui intelligitur Israel, nequaquam iudicabitur, sed arguetur, quia ad se missum Filium Dei non receperit.
16 Et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Omne bellandi studium vertetur ad pacem, et pro discordia erit in toto orbe concordia. Gladii mutabuntur in vomeres, et lanceae in falces, ut omisso furore bellandi, agriculturae serviant, et uberrimas falcibus messes secent. Quod quidem et spiritualiter intelligi potest, quando omnis duritia cordis nostri Christi vomere frangitur, et eradicantur spinae vitiorum, ut sementis sermonis Dei crescat in fruges: et postea labores manuum nostrarum manducemus, quando venientes venient in exultatione, portantes manipulos suos.
17 Non levabit gens contra gentem gladium, neque exercebuntur ultra ad praelium. Veteres revolvamus historias, et inveniemus usque ad vicesimum octavum annum Caesaris Augusti (cuius quadragesimo primo anno Christus natus est in Iudaea) in toto orbe terrarum fuisse discordiam, et singulas nationes contra vicinas gentes arsisse studio praeliandi, ita ut caederent et caederentur.
18 Orto autem Domino Salvatore, quando sub Praeside Syriae Cyrino prima est in orbe terrarum facta descriptio, et Evangelicae doctrinae pax Romani imperii praeparata; tunc omnia bella cessaverunt, et nequaquam per oppida et vicos exercebantur ad praelia; sed ad agrorum cultum, militibus tantum legionibusque Romanis contra barbaras nationes bellandi studio delegato: quando impletus est Angelorum ille concentus: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis; et in diebus eius orta est iustitia et multitudo pacis.
19 Domus Iacob venite, et ambulemus in lumine Domini: proiecisti enim populum tuum domum Iacob. Post vocationem gentium, et ostensionem montis Domini super verticem montium, ad populum suum, id est, populum Iudaeorum, qui appellatur domus Iacob, Propheta convertitur, et hortatur eos, ut qui in tenebris versantur erroris, lumen suscipiant veritatis, et ambulent in lumine Domini. Et quodammodo illud Davidicum canit: Accedite ad eum, et illuminamini: et facies vestrae non confundentur. Omnis enim qui operatur malum, odit lumen, et non venit ad lucem, ne opera eius arguantur.
20 Vos autem domus Iacob, domus populi mei, venite mecum, et pariter ambulemus in lumine Domini: recipiamus Evangelium Christi, illuminemur ab eo qui dicit: Ego sum lux mundi. Cumque hoc locutus fuisset ad populum Iudaeorum, cernens impoenitens cor eorum, et animam incredulitate durissimam, facit apostropham ad Dominum, et dicit: Ideo eos hortor, ut ad te veniant, et mecum tuo lumine perfruantur, quia pro merito peccatorum suorum reliquisti populum tuum, domum quondam Iacob.
21 Quia repleti sunt olim, et augures habuerunt, ut Philisthiim. Pro Philisthiim semper LXX alienigenas interpretati sunt, nomen commune pro proprio, quae est hodie gens Palaestinorum, quasi Philisthinorum, quia P litteram sermo Hebraicus non habet; sed pro ea PHI Graeco utitur.
22 Unde illud quod in Psalmis dicitur, cum enumeratione gentium caeterarum: Mihi alienigenae subditi sunt, non omnes exteras nationes, sed proprie Palaestinos significat. Redditque causas quare proiecerit Deus populum suum domum Iacob: quia repleti sunt, inquit, ut fuerunt in principio, auguribus, et ominibus, cunctisque sordibus idololatriae. Non attendenda omina nec auguria, Mose scribente, cognoscimus, quae habuerunt gentes, quas eiecit Dominus a facie Israel, Chananaeorum, Amorrhaeorum, et Chethaeorum.
23 Hunc locum Ecclesiae tractatores aliter, atque aliter edisserunt. Quidam enim volunt hoc significari, quod proiecto populo Iudaeorum, ingressus sit terram quondam repromissionis Romanus exercitus; et eiectis Iudaeis, habitaverint in Iudaea alienigenae, qui de toto orbe diversarum gentium accolae sunt, adducti a Tito, et Vespasiano, et Hadriano, caeterisque principibus. Alii autem putant hoc non pertinere ad Romana tempora, sed ad superiora, priusquam a Babyloniis vastarentur, quod sub impiis regibus fuisse narrantur, et a Domino derelicti sunt.
24 Et pueris alienis adhaeserunt. Pro quo LXX transtulerunt: Et filii multi alienigenae nati sunt eis. Symmachus: Et cum filiis alienis applauserunt. Pro quo scriptum est in Hebraico IESPHICU, quod Hebraei interpretantur, ἐσφηνώθησαν, et nos vertimus, adhaeserunt, ut vitiorum in gente Iudaea turpitudo monstretur.
25 Intantum autem Graeci, et Romani hoc quondam vitio laboraverunt, ut et clarissimi philosophorum Graeciae haberent publice concubinos: et Adrianus philosophiae artibus eruditus, Antinoum consecrarit in Deum, templumque ei ac victimas, et sacerdotes instituerit, et ex eo Aegypti civitas ac regio nomen acceperit.
26 Inter scorta quoque in fornicibus spectaculorum pueri steterint publicae libidini expositi: donec sub Constantino imperatore, Christi Evangelio coruscante, et infidelitas universarum gentium, et turpitudo deleta est. Porro LXX coniuges eorum violatas esse significant, dum filios alienos Iudaeis generant.
27 Symmachus quodam circuitu, et honesto sermone plaudentium, eamdem cum pueris turpitudinem demonstravit.
28 Et repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum eius. Inter caetera vitia terrae domus Iacob, etiam auri et argenti multitudo numeratur. Inter omina et augures, equos et quadrigas, quas Deus multiplicari prohibuit regibus Israel: inter idola, quae sunt opera manuum hominum, avaritia condemnatur.
29 Unde Dominus praecepit in Evangelio, ne thesaurizemus nobis thesauros in terra, et ne faciamus thesauros, de quibus fur possit eripere, ad extremum inferens: Non potestis Deo servire et mammonae. Pulchre autem illud comma versiculi: Semper avarus eget, aliis verbis Propheta significavit dicens: Et non est finis thesaurorum eius. Non quod thesauri finem non habeant, sed quod possidentium animus non impleatur. Utraque autem gens et Iudaeorum et Romanorum per haec verba avaritiae sugillatur.
30 Quod historiae quoque tam Graecae narrant quam Latinae, nihil Iudaeorum et Romanorum gente esse avarius. Unde et repetundarum lex constituta est, et quotidie videmus illud Apostolicum compleri: Qui praecipis non furandum, furaris. Furem iudicem audit atque condemnat iudex furacior, in alio de se promens sententiam.
31 Et repleta est terra eius equis et innumerabiles quadrigae eius. Non enim dignum est numero quod contra Dei imperium possidetur. Unde et in Psalmis dicitur: Fallax equus in salutem. Et in Exodo: Equum et ascensorem deiecit in mare. Et in alio psalmo: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. Potest autem utrumque intelligi, quod et populus Iudaeorum contra praeceptum Dei sibi equos, et quadrigas multiplicaverit, et terra Iudaeae victorum equis et curribus sit repleta.
32 Et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum, et incurvavit se homo, et humiliatus est vir. Ubi quondam erat Templum et religio Dei, ibi Adriani statua, et Iovis idolum collocatum est. Quod multi super illo testimonio interpretantur, quod in Evangelio legimus: Cum autem videritis abominationem desolationis stantem in sancto loco. Et operi manuum suarum inclinati sunt: et homo, rationale animal, aes adoravit, et lapidem.
33 Sunt autem qui haec de Iudaeis interpretentur, quod antequam caperentur a Babyloniis universa haec fecerint, et ideo dimissi sunt a Deo. Unde et in fine capituli ponitur: Ne ergo dimittas eis. Possumus secundum anagogen et hoc dicere, quod omne dogma contrarium veritati adoret opera manuum suarum, et constituat idola in terra sua, et incurvetur homo, et humilietur vir, et se erigere non possit: quia sit a diabolo colligatus, nisi illum erexerit Dominus, exemplo illius mulieris, quam Satanas vinxerat annis decem et octo, ut nequaquam coelum, sed terram semper aspiceret.
34 Ne ergo dimittas eis. Pro quo LXX interpretati sunt: Et non dimittam eis. Si Deus loquitur, ita intelligendum est: Quia tanta fecerunt, non parcam eis, nec tam innumerabilia peccata dimittam. Si Propheta, sic sentiendum: ne ergo dimittas eis, qui tanta scelera perpetrarunt. Quod si de Romanis intelligimus, verior interpretatio est: qui subvertentes templum Dei, non eum adoraverunt, qui victoriam praebuit, sed idola manuum suarum.
35 Sin autem de Iudaeis, Prophetae truculenta sententia est, ut contra populum suum orare videatur, cui supra dixerat: Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
36 Ingredere in petram: abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria maiestatis eius. Ego quidem populum cohortatus sum, dicens. Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini. Sed quia proiecit Dominus populum Iacob: proiecit autem, quia aut fecit, aut passus est, quae supra exposuimus; ideo praenuntio vobis quae ventura sint mala, et hortor ut ingrediamini petras, et abscondamini in speluncis a facie Babylonii vel Romani exercitus, quando omnia vastabuntur, iuxta illud quod in Evangelio legimus: Tunc dicent montibus, cadite super nos; et petris, abscondite nos. Iuxta anagogen vero a facie Dominicae maiestatis praecipitur nobis, ut assumamus petrae fortitudinem, de qua dictum est: Petra refugium leporibus. et, In petra exaltasti me. Moses quoque in foramine petrae ponitur, ut videat posteriora Dei. Et, Bibebat populus de spiritali sequenti eos petra. Absconditurque in petra qui ingreditur cubiculum suum, et clauso ostio adorat Patrem, ut in terreno corpore constitutus, transeuntem mundi non sentiat tempestatem.
37 Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum: exaltabitur autem Dominus solus in die illa. Cum hostes venerint, et omnem provinciam Babylonius aut Romanus mucro vastaverit, et circumsederint agmina bellatorum Ierusalem: tunc nec divitiae, nec nobilitas generis, nec potentia dignitatum aliquem defendere poterunt; sed omnium erit una captivitas, et Deus solus exaltabitur, cuius iram nullus poterit declinare.
38 Multi haec de die iudicii intelligunt, quod omnis creatura comparatione divinae gloriae humilietur, et incurvetur, et nihil esse se sentiat.
39 Dies enim Domini exercituum super omnem superbum et excelsum, et super omnem arrogantem. Et haec prioribus coniunguntur. In die, inquit, illa in qua exaltabitur Dominus solus, hoc est, in die ultionis Dominicae, excelsi quique et arrogantes atque sublimes captivitati et gladio subiacebunt. Μεταφορικῶς autem sermo de magnis est atque principibus: quod quanto magis superbierint, tanto amplius deprimantur.
40 Dominus enim superbis resistit, et humilibus dat gratiam. Qui de die iudicii intelligunt, superbum et excelsum, et sublimem, et arrogantem, diabolum dici putant. Qui superbiens loquitur: Super stellas coeli ponam sedem meam: sedebo in monte excelso, super omnes montes excelsos ad Aquilonem: ascendam super nubes, ero similis Altissimo : quando ex ore infantium et lactentium perficietur laus, ut destruatur inimicus et ultor.
41 Et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan. Et in vicesimo octavo psalmo canitur: Vox Domini conterentis cedros: conteret Dominus cedros Libani, et comminuet eas quasi vitulum Libani. Et in tricesimo sexto psalmo: Vidi impium exaltatum et elevatum quasi cedros Libani, et transivi, et non erat, et quaesivi eum, et non est inventus locus eius. Quercus quoque Basan, quas Aquila δρύας, Symmachus, et Theodotio βαλάνους interpretati sunt, glandiferas novimus, quae etsi fecerint fructus, porcorum sunt alimenta, non hominum.
42 Basan regio est Arabiae, cui imperavit Og, qui appellatus est rex Basan, et interpretatur αἰσχύνη, id est, ignominia, quam si confusionem transferre voluerimus, magis σύγχυσιν, id est, Babylonem significat quam Basan. Super omnes ergo qui eriguntur in superbiam, et faciunt opera ignominiae, atque in coeno libidinum volutantur, Domini vindicta consurget. Quod si prudens lector quaesierit, cur in templo Domini cedrina ligna sint posita, et in centesimo tertio psalmo legamus iuxta.
43 Hebraicam veritatem, Saturabuntur ligna Domini, et cedri Libani, quas tu plantasti: ibi passeres nidificabunt; et inter caetera ligna etiam cedri ad laudes Domini provocentur: et in adventu Salvatoris, quando omnes arbores, et ligna campi applaudent ramis suis, scriptum sit: Ponam in terra inaquosa cedrum et buxum, et cypressum et pinum : et nunc diem Domini super cedros Libani sermo propheticus comminetur? hoc dicendum est, quod ex eodem genere hominum, alii sublimentur ad regnum, alii detrahantur ad poenam, et cedri Libani, quae propter superbiam conterentur, eligantur, cum boni odoris fuerint, et cum Apostolo dixerint: Christi bonus odor sumus.
44 Et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos. Sicut in bonam partem pro varietate virtutum, montes appellantur et colles: sic inter impios pro diversitate vitiorum, et maxime superbiae, alii montes sunt, alii colles, super quos erit dies Domini, de quibus in Ezechiele scriptum est: Haec dicit Adonai Dominus montibus et collibus: ecce ego inducam super vos gladium, et dissipabuntur excelsa vestra, et conterentur arae vestrae, et reliqua.
45 Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum. Qui ad Vespasiani Adrianique haec referunt tempora, corporaliter dicunt impleta quae scripta sunt, quod non turris excelsa, non firmissimus murus, non ulla navium multitudo, et negotiationis industria, adversum vim Romani exercitus potuerit praevalere; sed in tantam habitatores Iudaeae venisse formidinem, ut et ipsi cum coniugibus et liberis, auro et argento quae sibi auxilio fore aestimabant, in foveas terrae demersi sint, et profundissima antra sectati.
46 Si enim voracium et luxuriosorum venter est Deus, quare non avari aurum et argentum appelletur Deus? Alii haec ad Babylonia referunt tempora. Ergo iuxta leges tropologiae singula quaeque percurram. Turris vel ob munitionem urbis aedificatur, vel ob speculam, ut longe veniens cernatur hostis. Unusquisque ergo nostrum debet aedificare turrim, prius sumptibus supputatis, ne iuxta Evangelicam parabolam, cum explere opus nequiverit, rideatur.
47 Haec turris bene constructa persistit. Sin autem erecta in superbiam, firma non habuerit fundamenta, cadet super eum, a quo aedificata est: sicut illa in Siloa, quae decem, et octo homines interfecit. Unde et Dominus loquitur ad audientes: Et vos si non egeritis poenitentiam, similiter peribitis. In consequentibus quoque lecturi sumus, quod Dominus in vinea sua aedificaverit turrim, et fecerit torcular, et maceriam circumdederit, sed haec omnia destructa sint atque vastata, quia vano superbiae supercilio intumuerint. Muri quoque exstruuntur excelsi, ne cito civitas destruatur, ne hostibus pateat, quia circumdantur Ecclesiae sapientissimis viris, et omni ratione firmantur, ne quod dogma perversum praevaleat veritati.
48 De istiusmodi muris Deus loquitur ad Ierusalem: Ecce super manus meas depinxi muros tuos, et in conspectu meo sunt semper (Infra XLV, 16, sec. LXX). Sin autem hi qui prius impugnaverant Ecclesiam, cognita veritate, transierint ad fidem, et pugnaverint pro ea, quam ante impugnaverant, tunc illud implebitur: Cito aedificaberis ab his, a quibus destructa eras. In Levitico quoque legimus, domum, quae in urbibus muratis sit, si intra annum redempta non fuerit, emptori aeterna possessione firmari, quod si in villis et in viculis sit, quae muros non habeant, semper posse redimi, et emptoris pretium fluctuare.
49 Et super omnes naves Tharsis, et super omne, quod visu pulchrum est. Pro Tharsis, quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX mare interpretati sunt. Hebraei putant, lingua proprie sua mare THARSIS appellari, quando autem dicitur IAM, non Hebraico sermone appellari, sed Syriaco.
50 Habuit et Iosaphat naves, quas mittebat in Tharsis, sed contritae sunt in Asiongaber. Habuit et Salomon quae ibant in Tharsis, et post tres annos revertebantur, afferebantque regi argentum et aurum, ebur et simias. Sed quia rex uterque peccaverat, alius deditus voluptati, et externarum gentium amans feminas: alius se cum rege Samariae copulans: quod utrumque ad ethnicos refertur, et haereticos, in quibus nihil est aliud nisi fulgor eloquentiae, et sensus diabolica arte constructus, et sermo mortuus, quod interpretatur in dentibus, et similitudo rationis humanae, quod sentitur in simiis; idcirco in Psalmis legimus, In spiritu violento confringes naves Tharsis. Et de his navibus idem Isaias loquitur; Vae alis navium, quae sunt trans Aethiopiam (Infra, cap. XVIII, 1, sec. LXX). Sunt autem econtrario et bonae naves, de quibus in eisdem psalmis dicitur: Qui descendunt mare in navibus, et faciunt opus in aquis multis.
51 Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia eius in profundo. Qui enim in saeculi huius fluctibus non sunt otiosi, sed operantur, et merces portant dominicas, et ad portum quietis venire festinant, ipsi vident opera Domini, et mirabilia eius in profundo, quando ad profundam scientiam pervenerint, et universa scrutantes, hoc est, etiam profunda Dei et mirabilia eius aspexerint.
52 Iosephus Tharsis urbem Ciliciae Tarsum arbitratur: alii regionem putant Indiae, et hoc nomine etiam de duodecim gemmis lapidem appellari, qui apud nos vocatur Chrysolithus, ob marini coloris similitudinem. Melius autem est, Tharsis vel mare, vel pelagus, absolute accipere.
53 Neque enim Ionas de Ioppe navigans, ad Indiam poterat pervenire, ad quam illo mari non potest navigari; sed simpliciter ire in pelagus, et ad quascumque insulas pergere. Quodque sequitur: Et super omne, quod visu pulchrum est: sive ut LXX transtulerunt, Et super omnem aspectum pulchritudinis navium, eodem sensu accipiendum, quod destruatur a die Domini quidquid pulchrum videtur in verbis, et humana ratione constructum, si se erigat contra scientiam Dei.
54 Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa, et idola penitus conterentur. Tamdiu videtur humanus sermo habere rationem, quamdiu divinae scientiae non fuerit comparatus.
55 Cum autem mendacium veritati, quasi stipula igni, appropinquaverit, cito voratur et deperit, et omnia dogmata falsitatis, quae nunc idola nominantur, ab eo quod simulata sint atque conficta, penitus conterentur.
56 In die illa proiiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi, ut adoraret talpas et vespertiliones, et ingredietur in fissuras petrarum, et cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et a gloria maiestatis eius: cum surrexerit percutere terram. Saepe diximus argentum et aurum pro sermone, et sensu accipi, quae cum a Deo hominibus data sint, ut vel loquantur, vel sentiant Deum, et laudent creatorem suum, illi abutuntur hoc munere in idolorum simulationem; iuxta illud quod scriptum est: Dedi eis argentum et aurum; ipsi vero de argento et auro meo operati sunt Baal. Cum ergo quis Domini pavore perterritus primum in spelunca pectoris sui idola condiderit; et in voraginibus terrae absconderit, non audens proferre quod male finxerat: secundum profectus est, ut prius caelata proiiciat, et in se esse non patiatur. Pro talpis, quas nos interpretati sumus, LXX vana, Aquila ὀρυκτὰ, Symmachus infructuosa, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit PHARPHAROTH. Est autem animal absque oculis, quod semper terram fodit, et humum egerit, et radices subter comedens, frugibus noxium est: quod Graeci ἀσπάλακα vocant.
57 Vespertilio autem nocturna avis, quae congruum ab eis nomen accepit νυκτερὶς, eo quod in nocte volitet, parvum animal est, et murium simile, non tam voce et cantu resonans, quam stridore: quod cum videatur volitare, lucifugum est, et solem videre non patitur.
58 Istiusmodi animantibus idola comparata sunt, quae caeca et tenebrosa coluntur a caecis: et omnia dogmata contraria veritati. Quae cum in die Domini fuerint derelicta, ingredientur hi qui proiecerint ea in fissuras petrarum, cavernasque saxorum, ut non in terrae pulvere et vili luto, sed in firma ratione versentur, et inveniant sibi diversa virtutum foramina, per quae ad veritatem valeant pervenire.
59 Haec iuxta anagogen, ut potui, brevi sermone perstrinxi, quae Hebraei ad Babylonia referunt tempora et subversionem Ierusalem, quando surrexit Dominus terram percutere Iudaeorum.
60 Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius: quia excelsus reputatus est ipse. Hoc praetermisere LXX, et in Graecis exemplaribus ab Origene sub asteriscis de editione Aquilae additum est, quod in Hebraeo ita legitur: HEDALU LACHEM MEN AADAM ASER NASAMA BAAPHPHO CHI BAMA NESAB HU. Ubi nos diximus, excelsus reputatus est ipse: Aquila interpretatus est, in quo reputatus est iste. Verbum Hebraicum BAMA, vel ὕψωμα dicitur, id est, excelsum, quod et in Regnorum libris, et in Ezechiele legimus: vel certe in quo, et eisdem litteris scribitur BETH, MEM, HE: ac pro locorum qualitate, si voluerimus legere, in quo, dicimus BAMMA; sin autem, excelsum vel excelsus, legimus BAMA. Intelligentes ergo Iudaei prophetiam esse de Christo, verbum ambiguum in deteriorem partem interpretati sunt, ut viderentur non laudare Christum, sed nihili pendere.
61 Quae est enim verborum consequentia, et qui ordo rationis ac sensus, ut dicamus: Cum haec ita se habeant, et dies ventura sit Domini, in qua universus Iudaeae status subvertendus est, et omnia conterenda: moneo vos atque praecipio, ut quiescatis ab homine, qui ita spirat ac vivit, ut nos homines, quia in nihili computandus est? Quisquam ne hominum ita quempiam laudet, ut dicat: Cavete ne offendatis eum, qui omnino nihili est? Ergo econtrario sic intelligendum: Cum haec universa ventura sint vobis, et prophetali spiritu praedicantur, moneo atque praecipio, ut quiescatis ab eo qui secundum carnem quidem homo est, et habet animam, et ita spirat, et naribus halitum trahit, ut nos homines spiramus, et vivimus: sed secundum divinam maiestatem excelsus et est, et reputatur, et creditur. Tacita mecum mente pertractans, non possum invenire rationem, quare LXX tam perspicuam de Christo prophetiam in Graecum noluerint vertere.
62 Caeteri enim, qui verterunt quidem, sed sermonem ambiguum ad impietatis traxere sensum, non mirum cur male interpretati sint, nec voluerint de Christo gloriosum quid dicere, in quem non credebant: videlicet Iudaei aut Semiiudaei, id est, Ebionitae. Quod autem Christus excelsus sit vel altissimus, qui alio sermone apud Hebraeos appellatur, ELION, in octogesimo sexto psalmo legimus: Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus? Et in Evangelio: Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis. Ac ne longum funem traham (in expositione enim sanctarum Scripturarum veritatem debemus sequi, non contentionem) in isto loco BAMA apud Hebraeos non excelsus dicitur, sed excelsum, id est, ipsa altitudo atque sublimitas: quasi si de aliquo dicamus, non est divinus, sed divinatio: non est rivus, sed fons: non est homo, sed ipsa humanitas. Origenes hunc locum ita interpretatus est: Quia singulariter de uno homine dicitur, referri potest et ad Dominum Salvatorem: iubente Propheta, ut quiescant ab eo qui in magno aliquo reputatus est; licet impraesentiarum videatur ut homo, et spiramen habere in naribus, sicut et caeteri spirant homines.



Hieronymus, in Isaiam, , I <<<    
monumenta.ch > Vergilius > bnf16236.99 > 2