monumenta.ch > Hieronymus > 17
Hieronymus, in Ieremiam, , XVI <<<    

Caput XVII SHOW APPARATUS

1 Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum (sive in pectore cordis eorum), et in cornibus altarium (sive ararum) eorum. De gentibus quae ad Dominum conversae fuerant supra dictum est: Ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam et virtutem meam: nunc de Israel qui abiectus est, loquitur: Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, et caetera.
2 Quod cur a Septuaginta praetermissum sit, nescio; nisi forsitan pepercerunt populo suo: sicut et in Isaia eos fecisse manifestum est: Quiescite ergo ab homine cuius spiritus in naribus eius, quia excelsus reputatus est ipse; multaque huiuscemodi, quae si voluero cuncta digerere, non dicam libro, sed libris opus erit.
3 Gentium peccata deleta sunt, quia conversae ad Dominum ab extremis terrae audierunt illud: Laudate Dominum, omnes gentes; laudate eum, omnes populi. Quia confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum. Et de quibus dixerat ad Moysen: Dimitte me, ut interficiam populum istum, et faciam te in gentem magnam. Peccatum autem Iudae indelebile, et, ut ita dicam, nulla ratione abolendum, scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, qui Hebraice dicitur SAMIR; non quo ullus unguis sit, qui appelletur Samir; sed quo lapis adamantinus (qui ex eo quod indomitus sit et infrangibilis, hoc nomen accepit) tantum nitorem habeat et levitatem, ut absque ullo impedimento in eo scribi possit stylo ferreo: ut dura ferri materies scribat in duriori tabula adamantina, et duret quod scriptum est, in perpetuum.
4 Ipsi enim dixerunt: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Unde exaratum sive insculptum est in cornibus altarium, sive ararum eorum, ut opera sacrilega in aeternam memoriam perseverent. Si autem hoc ita est, ubi illud quod anus delira confingit, posse hominem sine peccato esse, si velit, et facilia Dei esse mandata?
5 Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, et lucorum lignorumque frondentium in montibus excelsis, sacrificantes in agro, fortitudinem tuam et omnes thesauros tuos in direptionem dabo, excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis. Et relinqueris sola ab haereditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras, quoniam ignem succendisti in furore meo, usque in aeternum ardebit. Et haec in Septuaginta non habentur, eadem (ut reor) causa quam supra diximus, ne scilicet aeterna in eos sententia permaneret.
6 Relinqueris, ait, sola ab haereditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam inimicis tuis, in terra quam ignoras, vel sub Babyloniis, vel, ut est verius, sub Romanis. Ipsi enim succenderunt ignem et clementissimum Dominum in furorem provocarunt: qui ignis furoris eius ardebit in aeternum.
7 Pudet me contentionis nostrorum, qui Hebraicam arguunt veritatem. Iudaei contra se legunt, et quid pro se sit, nescit Ecclesia. Unde nos qui sumus filii Apostolorum recordamur iniquitatum prioris populi, et iuste eos perpessos esse testamur. Possunt autem excelsa, quae Hebraice dicuntur BAMOTH, et contra haereticos accipi, qui posuerunt in excelsum os suum, et lingua eorum transivit super terram.
8 Qui in tantam vesaniam proruperunt, ut soli absque Spiritus sancti gratia remanserint, et perdiderint haereditatem Domini, priorem videlicet fidei veritatem. Unde et aeternum eis paratur incendium, et servitus daemonum, qui sunt inimici et ultores.
9 Haec dicit Dominus: Maledictus homo qui confidit (sive spem habet) in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor eius. Erit enim quasi myrice in deserto, et non videbit cum venerit bonum; sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili. Si maledictus est omnis homo, qui confidit in homine, Paulus autem Samosatenus et Photinus, quamvis sanctum et cunctis excelsum virtutibus praedicent Salvatorem, tamen hominem confitentur; ergo maledicti erunt spem habentes in homine.
10 Quod si nobis oppositum fuerit, quod et nos credamus in eo, qui dicit: Nunc autem quaeritis me interficere hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo, hoc Abraham non fecit: vos facitis opera patris vestri : respondebimus illud Apostolicorum: Et si Christum secundum carnem aliquando cognovimus, sed nunc iam non novimus. Denique idem Apostolus in principio Epistolae suae scribit ad Galatas: Paulus Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Iesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis, et qui mecum sunt omnes fratres. Si enim mors absorpta est in victoria, quare non carnis humilitas, quae propter humanam salutem assumpta est, in divinitatis transierit maiestatem, ut fecerit utrumque unum; et non adoremus creaturam, sed Creatorem, qui est benedictus in saecula? Maledictus est igitur, non solum qui spem habet in homine, sed qui ponit carnem brachium suum, id est, fortitudinem suam, et quidquid egerit, non Domini clementiae, sed suae putaverit esse virtutis.
11 Qui enim hoc agit, a Domino recedit cor eius, asserens se posse quod non potest. Et erit quasi myrice, quae Hebraice dicitur AROER, sive ut interpretatus est Symmachus, lignum infructuosum in solitudine. Et non videbit cum venerint bona, quae visura est gentium multitudo; sed habitabit in siccitate in deserto. Hoc dicitur de populo Iudaeorum qui habitant in deserto, fructusque non faciunt, et sunt in terra salsuginis, quae nullos fructus faciat, et inhabitabili, quae hospitem non habet Deum, nec Angelorum praesidia, nec Spiritus sancti gratiam, nec scientiam magistrorum.
12 Benedictus vir, qui confidit in Domino, et erit Dominus spes (sive fiducia) eius: et erit quasi lignum, quod transplantatum est (sive fructiferum) super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit, cum venerit aestus: et erit folium eius viride (sive ramusculi eius frondentes): et in tempore (sive anno) siccitatis non erit sollicitum (sive non timebit) nec aliquando desinet facere fructum. Illud de Iudaeis dictum sit et haereticis, qui spem habent in homine, in Christo videlicet suo, quem non Filium Dei, sed purum hominem putant esse venturum.
13 E contrario vir Ecclesiasticus, qui confidit in Domino, audit illud: Et scitote, quoniam Dominus ipse est Deus. Confidit in Domino, et illi ligno comparabitur, de quo et in primo psalmo cantatur: Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo, et folium eius non defluet.
14 Super aquas autem, Spiritus sancti gratiam, diversas donationes. Quod ad humorem mittit radices suas: ut a Domino accipiat ubertatem. Sed et aliter possumus dicere, quod de siccitate Iudaica translati simus in baptismatis gratiam sempiternam. Et non, inquit, timebit, cum venerit aestus, vel tempus persecutionis, vel dies iudicii: Et erit folium eius viride, sive erunt in eo ramusculi frondentes: ut numquam timeat siccitatem, sed cunctarum virtutum germinet gratiam. Cumque tempus, sive annus, venerit siccitatis, non metuet, quando Dominus iratus mandaverit nubibus, ne pluant super Israel imbrem. Quodque sequitur: nec desinet facere fructum, illud locus qui in Marco scriptus est, quod venerit Dominus ad ficum, et non invenerit in ea fructum, quia nondum erat tempus, et maledixerit ei, ut fructus non faciat in aeternum, exponere poterit. Qui enim confidit in Domino, et Dominus est fiducia eius, etiam in tempore Iudaicae siccitatis non metuet; sed semper afferet fructum, credens in eum, qui semel pro nobis mortuus est, et ultra non moritur, et dicit: Ego sum vita.
15 Pravum est cor omnium, et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes, qui do unicuique iuxta vias suas, et iuxta fructum adinventionum suarum. LXX: Profundum est cor super omnia, et homo est, quis cognoscet eum? et caetera similiter. Verbum Hebraicum ENOS quatuor litteris scribitur, ALEPH et NUN et VAU et SIN. Si igitur legatur ENOS, homo dicitur, si autem ANUS, inscrutabile, sive desperabile: eo quod nullus cor hominum valeat invenire. Symmachus vero hunc locum ita interpretatus est: Inscrutabile cor omnium: vir autem quis est qui inveniat illud? Solent quidam nostri, bono quidem voto, sed non secundum scientiam, uti hoc loco contra Iudaeos, quod homo sit Dominus atque Salvator, secundum dispensationem carnis assumptae, nullusque possit nativitatis eius scire mysterium, secundum illud quod scriptum est: Generationem eius quis enarrabit? nisi solus Deus qui arcana rimatur, et reddit unicuique secundum opera sua.
16 Melius autem est, ut simpliciter accipiamus, quod nullus cogitationum secreta cognoscat nisi solus Deus: dixerat enim supra: Maledictus homo qui spem habet in homine. Et e contrario: Benedictus vir qui confidit in Domino. Unde ne hominum putaremus certum esse iudicium, intulit, omnium propemodum corda esse perversa, dicente Psalmista: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo : haud dubium quin cogitationibus. Et in Genesi: Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore. Et iterum: Sensus enim et cogitatio humani cordis ab adolescentia sua prona sunt in malum. Per quae discimus solum Deum nosse cogitationes eorum.
17 Si autem de Salvatore dicitur: Videns autem cogitationes eorum Iesus; nullusque potest videre cogitationes eorum, nisi solus Deus; ergo Christus Deus est, qui scrutatur corda, et probat renes; et reddit unicuique iuxta opera sua.
18 Perdix fovit (sive congregavit) quae non peperit. (Et ut LXX transtulerunt: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit.) Fecit divitias suas non cum iudicio. In dimidio dierum suorum relinquet eas (sive in dimidio dierum eius relinquent eum) et in novissimo suo erit insipiens. Aiunt Scriptores naturalis historiae, tam bestiarum et volucrum, quam arborum herbarumque (quorum principes sunt apud Graecos, Aristoteles et Theophrastus, apud nos Plinius Secundus), hanc perdicis esse naturam, ut ova alterius perdicis, id est, aliena furetur, et eis incubet foveatque: cumque fetus adoleverit, avolare ab eo, et alienum parentem relinquere. Huiuscemodi divites sunt, qui aliena diripiunt, et absque cogitatione iudicii Dei, faciunt divitias non cum iudicio, quas in medio tempore relinquunt, subita morte subtracti, quando dicitur eis: Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te, quae autem praeparasti, cuius erunt? nihilque insipientius, quam non providere novissima, et brevia putare perpetua. Alii vero et propter superiorem historiam, et propter alteram qua dicunt, perdicem esse pugnacissimum et immundum, ita ut victum polluat, diabolum sub eius nomine interpretantur, quod alienas sibi divitias congregarit dicens ad Dominum: Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. Quem relinquent divitiae suae, quae male ab eo fuerant congregatae; et per Apostolos convertentur ad Dominum: et qui sibi videbatur esse prudentissimus, erit omnium iudicio insipiens. Quodque a LXX dicitur: Clamavit perdix, ad haereticorum personam referendum est, quod perdix iste diabolus clamaverit per principes haereticorum, et congregaverit quae non peperit, et deceptorum sibi multitudinem congregarit, quae postea dimittat cum: et omnium iudicio stultissimus comprobetur.
19 Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae. Exspectatio Israel, Domine, omnes qui te derelinquunt, confundentur, recedentes, in terra scribentur; quoniam dereliquerunt venam (sive fontem) aquarum viventium Dominum. Perdice propter suam stultitiam derelicta, exspectatio Israel, id est, populi Dei et credentis in Domino, ipse est qui fecit omnia: cuius solium gloriosum est et excelsum a principio, locusque sanctificationis omnium credentium, ut non in loco sit Dominus, sed ut ubi ille fuerit, locus sanctificatus sit.
20 E contrario qui derelinquunt Dominum, confundentur confusione perpetua, et recedentes, sive declinantes ab eo, scribentur in terra, deleti de libro viventium. Sicut enim, qui potest cum Apostolo dicere: Noster autem municipatus in coelo est, in coelestibus scribitur: sic qui derelinquit Dominum, vel declinat ab eo, scribetur in terra cum his, qui terrena sapiunt.
21 Causaque manifesta, cur scribantur in terra: quia dereliquerunt fontem vitae Dominum, sive fontem aquarum viventium Dominum, qui loquitur in Evangelio: Si quis sitit, veniat ad me et bibat: qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae. Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes.
22 Sana me, Domine, et sanabor: salvum me fac, et salvus ero: quoniam laus mea tu es. Multi medici in Evangelio haemorrhousam curaverant, quae omnem substantiam suam perdiderat in eis, et tamen a nullo curari potuit, nisi ab eo, qui verus est medicus, et cuius sanitas in pennis eius. Unde et nunc Propheta a populo passus opprobria, et crebro insidiis circumventus, ab eo curari et salvus fieri cupit, cuius vera laus, veraque medicina est.
23 Ecce ipsi dicunt ad me: Ubi est verbum Domini? Veniat. Ego autem non sum turbatus te pastorem sequens (sive non laboravi sequens te), et diem hominis non desideravi: tu scis. Quod egressum est de labiis meis, rectum fuit in conspectu tuo (sive ante faciem tuam est). Non sis mihi formidini, spes mea tu in die afflictionis (sive non fias mihi alienus, parcens mihi in die pessimo). Qui non putant ventura, quae dicta sunt, loquuntur ad Prophetam: Ubi est verbum Domini? Veniat: dissimulationem sententiae, dilationem arbitrantes.
24 Illis autem, inquit, ista dicentibus, ego non sum turbatus, nec laboravi te pastorem sequens, sive, post tua ingrediens vestigia. Nec hoc fui fine contentus, sed diem hominis non desideravi, vel vitam longiorem, vel prospera quaeque huius saeculi. Ipsumque vocat testem, quem et iudicem: Tu nosti. Sequitur: Quod egressum est de labiis meis, rectum fuit in conspectu tuo; ut numquam mentitus sit, et Domini voluntati adversa non dixerit.
25 Non sis mihi, inquit, tu formidini, spes mea in die afflictionis. Quod perspicuum est iuxta Hebraicum. Iuxta id vero, quod Septuaginta transtulerunt dicentes: Ne fias mihi alienus, parcens mihi in die malo, est sensus: Ne parcas mihi in praesenti saeculo, quod malum est; sed redde mihi iuxta peccata mea, ut requiem habeam sempiternam.
26 Scio enim scriptum: Quem diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium, quem recipit. Dies autem malus, vel omne saeculum est, vel dies iudicii, his qui propter peccata cruciantur.
27 Confundantur, qui persequuntur me, et non confundar ego. Paveant illi, et non paveam ego. Induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos. Imprecatur adversum eos Propheta, qui exprobrant ei verbum Domini, et dicunt: Ubi est verbum Domini? veniat; ut confundantur qui persequuntur eum, et erubescant et redeant ad salutem: ut illi paveant mentientes, et non iste qui vera praedicit. Cumque dies ultionis advenerit, duplici contritione conterat eos, fame et gladio.
28 Haec dicit Dominus ad me: Vade et sta in porta (sive in portis) filiorum populi: per quam (sive per quas) ingrediuntur reges Iuda, et egrediuntur, in cunctis portis Ierusalem, et dices ad eos; Audite verbum Domini, reges Iuda, et omnis Iuda (sive Iudaea) cunctique habitatores Ierusalem, qui ingredimini per portas has. Quoniam, inquit, verba tua audire contemnunt, nec ad te veniunt, ut requirant quae sit sententia Dei, tu perge ad locum celeberrimum, vel portam templi, vel urbis, per quas reges et omne vulgus ingreditur et egreditur, ut necessitate cogantur audire, et importune, opportune praedices verbum Domini : nec ulla apud eos remaneat excusatio, quod ideo non fecerint, quia non audierint.
29 Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Ierusalem. Et nolite eiicere onera de domibus vestris in die sabbati, et omne opus non facietis, et santificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris: Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, et induraverunt cervicem suam (et quod in Hebraico non habetur, super patres suos), ne audirent me, et ne acciperent disciplinam.
30 Et erit, inquit, si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati: et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in ea omne opus, ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David: et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iuda et habitatores Ierusalem, et habitabitur civitas haec in sempiternum. Et venient de civitatibus Iuda, et de circuitu Ierusalem, et de terra Beniamin, et de campestribus, et de montosis, et ab austro, portantes holocaustum et victimas (sive thymiamata) et sacrificium (sive manna) et thus, et inferent oblationem (sive laudem) in domum Domini. Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem, et non exstinguetur. Ne praeceptum sabbati instauratum per Ieremiam in frustra discerperem, totum ponere placuit, ut simul omnia cognoscamus. Custodit animam suam, qui non portat pondera peccatorum in die quietis et sabbati: nec infert ea per portas Ierusalem, quas virtutes debemus accipere. Et nolite, inquit, eiicere onera de domibus vestris. Non enim portanda sunt, sed penitus abiicienda.
31 Et omne opus ne faciatis, vel servile, vel illud de quo scriptum est: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc et illam destruet; sed illud opus operandum, de quo Salvator loquitur; Operamini opus, quod non perit. Santificate, inquit, diem sabbati, ut omne tempus vitae nostrae in sanctificatione ducamus, sicut fecerunt patres nostri Abraham, Isaac, et Iacob.
32 Cumque ista praeceperit Deus, non inclinaverunt aurem suam, mentis utique, non carnis; sed induraverunt cervicem suam, reiicientes iugum Legis, et per metaphoram indomitorum animalium habentes similitudinem. Videamus quod sit praemium eorum, qui non portant onera in die sabbati, et sanctificant illum. Ingredientur, inquit, per portas civitatis huius reges, quorum cor in manu Dei est, et qui regnant corporibus suis, et principes sedentes super solium David, ut Christi imitentur exemplum, et ascendentes in curribus, et equis, de quibus scriptum est; Currus Dei decem millibus, multiplex millia laetantium, Dominus in eis in Sinai in sancto. Et alibi: Equitatio tua salus. Omnis vir qui confitetur Deum, et qui habitat in Ierusalem, de qua dictum est: Factus est in Salem, id est, in pace, locus eius, et habitatio eius in Sion, et habitabitur Ecclesia Dei in aeternum.
33 Venient de civitatibus Iuda, et de circuitu Ierusalem, de quibus iam diximus, et de terra Beniamin, qui filius est virtutis et dexterae, et de campestribus, quod Hebraice dicitur SEPHELA, et planam historiae significat intelligentiam, et de montosis, excelsis videlicet dogmatibus, et ab Austro, de quo scriptum est: Deus ab Austro veniet. Unde calor et plena lux, et ubi omne frigus expellitur: Portantes, ait, holocausta, seipsos consecrantes Deo, et victimam, sive thymiama, ut dicant: Sacrificium Domino spiritus contribulatus. Et, Christi bonus odor sumus in omni loco. Et alibi: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Et sacrificium, pro quo LXX ipsum verbum Hebraicum posuere MANAA, quod pessima consuetudine, immo scriptorum negligentia, manna in nostris legitur. Et thus, de quo scriptum est: Ut quid mihi thus affertis de Saba (Supra VI, 20)? Et inferent oblationem, quae Hebraice dicitur THODA, et in gratiarum actionem verti potest, et quam laudem LXX transtulerunt.
34 In domum David, haud dubium quin in Ecclesiam. Haec sunt praemia eorum, qui sanctificant sabbatum, et nullo pondere praegravantur. Sin autem, inquit, non audieritis praecepta mea, et feceritis quae non facienda mandavi: Succendam ignem in portis eius, id est, Ierusalem, illum de quo dicitur: Omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum : qui devorat domos, sive vicos Ierusalem, quos LXX ἄμφοδα, Aquila et Symmachus βάρεις, id est turritas domos, interpretati sunt, appellanturque Hebraice ARMANOTH . Et numquam hoc exstinguetur incendium, dicente Apostolo: Uniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Et iterum: Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Sin autem nostri iudaizantes explanationem tropicam repudiarint, aut Iudaei esse cogentur, et cum observatione sabbati circumcidere praeputia, aut reprehendere certe Salvatorem, qui iussit in sabbato paralytico, ut portaret lectulum suum, Evangelista dicente: Propterea magis Iudaei quaerebant eum interficere, non solum quia solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.



Hieronymus, in Ieremiam, , XVI <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 17