monumenta.ch > Hieronymus > 12
    >>> XIII

Caput XII SHOW APPARATUS

1 Iustus quidem es tu, Domine, si disputem tecum (sive quia satisfaciam tibi): verumtamen iudicia loquar ad te. Quid est quod via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt? plantasti eos et radicem miserunt, proficiunt (sive generaverunt filios, et faciunt fructum): prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum. Contra omnes quidem inique agentes ista disputatio est, et septuagesimi secundi psalmi breviter sententia comprehenditur, in qua Propheta ait: Quam bonus Deus Israel, his qui recto sunt corde! Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei: quia zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns, etc.. Sed proprie contra haereticos dicitur, qui cum sint impii, via eorum prosperatur; generantque filios eos quos in haeresi deceperunt: et praevaricantur, et inique agunt, ita ut Ecclesiam spolient, et dum in pravitate sententiae perseverant, iactant se a Deo esse plantatos, et radicem misisse, generasse filios et attulisse fructum: qui cum Christi nomen saepius replicent, habitatorem suum non habent Deum, iuxta illud Isaiae: Populus hic labiis me honorat: cor autem eius longe est a me.
2 Et tu, Domine, nosti me: vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. Nullum, inquit, scandalum est quod impii, sive omnes haeretici pro tempore floreant: Tu, enim, Domine, nosti me, et vidisti me, et probasti cor meum tecum. Quem ita novit Pater Deus quomodo Filium suum? Nemo enim cognoscit Filium nisi Pater: et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Licet, inquit, proficiant, licet filios generent, et faciant fructum haeretici, et prope sis tu ori eorum, et longe a renibus eorum, id est, conscientia: tamen non parva est consolatio, quod quasi pecora saginantur ad victimam. Congrega eos in urbem Ierusalem, sive in sua conciliabula: ut quasi victimae caedantur in mortem, et tunc sanctificentur, cum Ecclesiastico fuerint mucrone iugulati: interfectio enim haereticorum, salus eorum est qui decepti fuerant.
3 Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra (sive Non videbit Deus vias nostras). Quidquid in mundo vel bonorum accidit, vel malorum, non absque providentia et fortuito casu accidit, sed iudicio Dei.
4 Terra nunc sterilis est, herba siccatur. Vis nosse rationem? Malitiae habitatorum eius hoc faciunt: ita ut animalia super terram, et volatilia coeli consumantur, quia in usus hominum haec creata sunt omnia: qui in tantam consurrexere blasphemiam, ut dicerent Deum ignorare vias suas, et nescire quid unusquisque passurus sit.
5 Quod autem dicit, usquequo, illud significat, permanere iram Dei, quia animus peccantium non flectebatur ad poenitentiam.
6 Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis? Si in terra pacis confisa es, quid facies in superbia (sive fremitu) Iordanis? Si, inquit, te crebra vicinarum gentium captivitas fatigavit, Moabitarum et Ammonitarum, Philisthiim et Idumaeorum: quid facies ad longam captivitatem, quae te Chaldaeam usque ductura est? Et comparat pedites equitibus, quia revera et iuxta historiam omnis Persis, et universa Chaldaea, et regionum illarum exercitus gaudet equitatu.
7 Istae autem gentes, quas supra memoravi, propter difficultatem locorum, non tam pugnae aptae sunt, quam latrocinio. Servatque metaphoram et dicit: Si cum peditibus currens lassitudine defecisti, quid facies si equis cursum tuum volueris coaequare? Et si in terra tua aliquam habuisti fiduciam, quid actura es, cum Iordanem transieris, et illius gurgites sustinueris.
8 Nam et fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce: ne credas eis cum locuti fuerint tibi bona. In tantum, inquit, gravissimis Iordanis operieris fluctibus, et equitum te de longe venientium multitudo vastabit, ut fratres quoque tui Idumaei, et domus patris tui, qui de Lot stirpe nati sunt, Moab et Ammon, etiam ipsi tempore necessitatis et angustiae dimicent contra te, et insultent tibi. Unde cave ne velis eis credere, et spem habere consanguinitatis, per quam maiori in te quam hostes odio desaeviant.
9 Potest hoc et de Salvatore accipi, quod fratres eius, et domus patris eius pugnaverint contra eum, et clamaverint plena voce dicentes: Crucifige, crucifige eum: non habemus regem nisi Caesarem.
10 Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam: dedi dilectam animam meam in manum inimicorum eius. Facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva: dedit contra me vocem, ideo odivi eam. Qui in Evangelio locutus est: Surgite, abeamus hinc. Et iterum: Relinquetur vobis domus vestra deserta, hic etiam in Propheta eadem comminatur; et quod facturus est, fecisse se dicit.
11 Haereditas enim Domini, Israel, et funiculus haereditatis eius. Quod autem ait: Dedi dilectam animam meam in manum inimicorum eius, illud est, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo resumendi illam. Facta est autem haereditas quondam Domini populus Iudaeorum contra eum quasi leo in silva: quando pari adversus illum in passione voce clamavit.
12 Et quia dedit contra eum vocem suam: ideo eam odio habuit, et abiecit, et quae quondam fuit dilecta atque charissima, nunc appellatur odiosa.
13 Numquid avis discolor haereditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? venite, congregamini omnes bestiae terrae: properate ad devorandum. LXX: Numquid spelunca hyaenae haereditas mea mihi? an spelunca in circuitu eius super eam? Pergite, congregate omnes bestias agri: et veniant et comedant eam. Avem discolorem, tinctamque per totum iuxta litteram pavum vocat.
14 Tantam, inquit, habuit pulchritudinem Israel, et tantis fuit Ierusalem distincta virtutibus, ut nihil esset bonorum, quod non cerneretur in ea. Quia igitur mihi facta est haereditas quondam mea, id est, populus Israel quasi leo in silva, et dedit contra me vocem suam, et eam omni odio detestatus sum: idcirco venite et congregamini contra eam omnes bestiae terrae, diversarum gentium multitudo, et devorate eam quae suum Dominum non cognovit.
15 Sin autem, ut Septuaginta et alii interpretes transtulerunt, legatur: Numquid spelunca hyaenae haereditas mea mihi, referamus ad immunditiam nocturnae bestiae, quae vivit cadaveribus mortuorum, et de sepulcris solet effodere corpora, nihilque est immunditiae qua non vescatur. Talis est Israel offendens Dominum suum, et omnium bestiarum morsibus traditus.
16 Pastores multi demoliti sunt (sive disruperunt) vineam meam, conculcaverunt (sive polluerunt) partem meam: dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis (sive inviam). Posuerunt eam (sive posita est) in dissipationem. Audiant haec qui principes volunt esse populorum, quod non solum pro se, sed et pro commissis sibi gregibus reddituri sunt rationem in die iudicii.
17 Propter illos enim pars Domini conculcatur, atque polluitur, ut ubi quondam erat hospitium, ibi sit habitaculum bestiarum. Alii vero non praepositos plebis et Sacerdotes, sed hostium intelligunt principes, qui Ierusalem, id est, vineam Domini dissiparunt.
18 Luxitque super me: desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde. Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devoravit ab extremo terrae usque ad extremum eius: non est pax universae carni. LXX: Propterea dissipatione dissipata est terra, et reliqua. Hoc quod posuimus, luxitque super me, iuxta Hebraicum priori versiculo copulatur, ut sit sensus: Posuerunt eam in dissipationem, hoc est, haereditatem meam: Luxitque super me, meo auxilio destituta. Iuxta LXX vero loquitur Deus, quod propter illum terra sit dissipata et redacta in solitudinem, quia nullus sit qui corde recogitet, nec ulla pax universae carni. Neque enim pacem Dei potest recipere. Sapientia enim carnis inimica est Deo; et qui in carne sunt, Deo placere non possunt. Porro iuxta Hebraicum, ideo Iudaea omnis est desolata, quia nullus est, qui corde recogitet Deum, nec residuus, qui possit evadere.
19 Per omnes enim vias solitudinis venerunt vastatores, id est, hostilis exercitus, et gladius Domini devoravit a termino usque ad terminum; nec requies ulla fuit de urbe fugientibus. Unde dicitur: Non est pax universae carni.
20 Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt: haereditatem acceperunt, et non eis proderit. LXX: Seminastis triticum, et spinas messuistis: cleri eorum non proderunt eis. Meliora, inquit, exspectaverunt, et venerunt pessima: sperabant prospera, et adversa perpessi sunt: acceperunt a Domino rerum omnium abundantiam, quae eis non proderit. Iuxta Septuaginta vero, omnes haeretici quasi triticum seminant, et spinas metunt, exspectante Domino, ut facerent fructum, et non fecerunt iudicium, sed clamorem.
21 Dicitur autem hoc et Ecclesiasticis, qui verba Domini, et doctrinam eius mala conversatione disperdunt. De quibus infertur: Cleri eorum non proderunt eis. Quid enim eos iuvare poterit episcopi nomen et presbyteri, vel reliquus ordo Ecclesiasticus, cum magis graventur dignitatibus suis, et potentes potenter tormenta patiantur; et quando eis plus creditum fuerit, tanto plus requiratur ab eis.
22 Confundemini a fructibus (sive a gloriatione vestra (propter iram furoris Domini (sive ab opprobrio in conspectu Domini). Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt haereditatem quam distribui populo meo Israel: Ecce ego evellam eos de terra sua et domum Iuda evellam (sive eiiciam) de medio eorum. Et cum evulsero eos, convertar (sive revertar) et miserebor eorum, et reducam eos (sive habitare faciam) virum in haereditate sua, et virum in terra sua. Dicitur ad eos, quibus cleri sui et Ecclesiasticus ordo non proderit, ut confundantur a gloriatione sua et ab opprobrio coram Domino.
23 Quodque infert: adversum omnes vicinos meos pessimos, iuxta litteram, vicini Terrae sanctae Idumaei sunt, Philisthiim, Moab, et Ammon: Iuxta tropologiam vero, omnes haeretici, qui sub nomine Christi censentur, et vicini magis sunt, quam habitatores Terrae sanctae, qui tangunt haereditatem Dei, et devastant eam: diciturque de eis quod auferantur de medio terrae; et domus Iuda tollatur de medio eorum.
24 Qui cum evulsi fuerint, et de haereticorum faucibus liberati, consequentur misericordiam Dei, et reducentur in haereditatem et in terram suam.
25 Et erit, si eruditi didicerint vias populi mei, ut iurent in nomine meo, vivit Dominus: sicut docuerunt populum meum iurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei. Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, dicit Dominus. Si translati de haeresi in Ecclesiam, didicerint vias populi Dei, et iuraverint in nomine Domini, et non in nomine idolorum, quae de suo corde finxerunt, aedificabuntur a Domino, et erunt pars populi eius. Quod si translati in Ecclesiam, perversorum dogmatum reliquias tenuerint, et non audierint verba Domini, evelletur gens illa de medio populi Dei, evulsione et perditione perpetua: ut nequaquam eis ullus locus poenitentiae relinquatur.
26 Haec quotidie cernimus, et rebus probamus, quod ideo haeretici fidei simulent veritatem, ut simplices quosque decipiant, et non ipsi convertantur ad fidem, sed fideles trahant ad infidelitatem.



    >>> XIII
monumenta.ch > Hieronymus > 12