monumenta.ch > Hieronymus >


Praefatio SHOW APPARATUS

1 Lernaeum anguem, fabulae ferunt, multis ex medio capite pullulasse serpentibus: et Scyllam Siculi monstrum freti, facie quidem virginali, sed succinctam canibus, miserorum lacerare naufragia: iuncto in eodem littore Sirenarum mortifero carmine, quae ut vitaret Ulysses Homericus, clausisse aures dicitur, et malum inexsuperabile, prudenti vitasse consilio.
2 Hoc ego cum facere cuperem, et haereticorum rabiem declinare, et iuxta Ismeniam, mihi canens et meis, illudque propheticum revolverem: Cum consisteret adversum me peccator, obmutui et silui de bonis, non est passus diabolus me optata quiete contentum, Scripturarum sanctarum explanationi insistere, et hominibus linguae meae, Hebraeorum, Graecorumque eruditionem tradere; sed id agit diebus et noctibus, et aperte, et per insidias veris falsa miscendo, immo universa mendacia subdolo melle circumlinens, ut qui audit verborum dulcedinem, venena pectoris non formidet: pacem pollicetur, ut graviora bella exerceat: ridet, ut mordeat: manum offert, ut ex improviso simplicem interficiat Abner. Nimirum hoc illud est quod et Apostolus loquebatur: Non enim eius ignoramus astutias. Hic tacet, alibi criminatur: mittit in universum orbem epistolas biblinas prius auriferas, nunc maledicas, et patientiam nostram de Christi humilitate venientem, malae conscientiae signum interpretatur.
3 Ipseque mutus latrat per Albinum canem, grandem et corpulentum, et qui calcibus magis possit saevire, quam dentibus. Habet enim progeniem Scoticae gentis, de Britannorum vicinia: qui iuxta fabulas Poetarum instar Cerberi spirituali percutiendus est clava, ut aeterno cum suo magistro Plutone silentio conticescat. Verum hoc alias.
4 Nunc in Ieremiam tertium aggrediar librum, in quo conabor, frater Eusebi, latissimos explanationis campos angusta Commentariorum semita coarctare.