monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21 > sectio 32 > 45
    >>> XLVI

Caput XLV SHOW APPARATUS

1 «Statera iusta et ephi iustum et batus iustus erit vobis. Ephi et batus aequalis, et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori, ephi: iuxta mensuram cori erit aequa libratio eorum. Siclus autem viginti obolos habet. Porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli minam faciunt. LXX: Statera iusta, et mensura iusta, et choenix iustus erit vobis ad mensuram, et choenix similiter unus erit ad accipiendum.
2 Decima pars gomor choenix, et decima pars gomor, ephi. Gomor erit aequum ad pondus viginti oboli. Viginti sicli: quinque et viginti sicli, et quindecim sicli mina erit vobis.» Hic locus iuxta LXX non cohaeret, et poenitus intelligi non potest, dum non solum numeros mensurarum, sed etiam nomina commutarunt.
3 Pro ephi enim interpretati sunt mensuram, generale nomen pro speciali, et pro bato choenica: pro homer quoque Hebraico, qui Graece dicitur κόρος, transtulerunt gomor: rursumque pro bato choenica. Dicamus ergo iuxta Hebraicum et litteram, et quid nobis videatur, in singulis apertius explicemus. Statera quae Hebraice dicitur MOZENE, in his intelligitur quae appenduntur.
4 Epha autem, quae in Graeco sermone corrupte dicitur Ἔφι, ad mensuram pertinet variarum frugum, verbi gratia, tritici, hordei, leguminum. Porro batus, qui Hebraice BATH, eadem mensura est quae et ephi, et in speciebus tantum liquidis, vini et olei, et istiusmodi. Corus triginta habet modios, et in utraque mensura, hoc est, tam aridarum quam liquentium tenet principium.
5 Decima pars cori in his, quae modio mensurantur, appellatur epha, id est, tres modii: et decima pars cori in speciebus liquidis, vocatur Batus sive Vadus: ut eiusdem mensurae sit epha et batus. Porro siclus, qui Graece dicitur στατὴρ, viginti habet obolos.
6 Mina vero quae appellatur mna, habet siclos sexaginta: qui faciunt obolos mille ducentos. Quod autem dicitur, viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli minam faciunt, lectorem turbare non debet. Idcirco enim difficultas in numeris ponitur, ut intentum animum faciat auditoris. Unde et multa dicuntur in parabolis et aenigmatibus, ut qui habet aures audiendi, audiat. Omnisque prophetia in obscuritate continet veritatem, ut discipuli intrinsecus audiant: vulgus ignobile, et foris positum, nesciat quid dicatur. Praecipit ergo Scriptura divina, ut iusta sint pondera, dicens: Non erit in marsupio tuo mensura grandis et minor: statera vera et iusta erit vobis, et mensura vera, et iusta erit vobis . Et in Proverbiis dicitur: Statera grandis et minor, abominabile est utrumque in conspectu Dei. Quod quidem non solum in commerciis, et in usu quotidianae vitae nobis est observandum, sed in omnibus custodienda iustitia, dicente Scriptura: Sermonibus tuis facies stateram, et appendiculum, ut et in verbis, et in opere, et cogitationibus, omnia pondere et ratione faciamus.
7 Obolum autem, hoc est, vicesimam partem sicli, sive stateris, esse minimam portiunculam, in alio loco legimus: Eius qui fidelis est, totus mundus divitiarum: illius autem qui infidelis est, neque obolus. Quasi aliis verbis dixerit: Infidelis nihil in mundo possidet: sed etiam minima indiget portione.
8 De quo aliis verbis in Evangelio dicitur: Non egredietur inde, nisi reddat novissimum quadrantem, hoc est, etiam extremum nummum et minutum. Legimus decem mnas singulis servis ad negotiandum traditas : et in alia parabola inter servos talenta divisa: et debitorem quingentorum denariorum, et quinquaginta : et operarios vineae qui singulos accipiunt denarios : et mulierem viduam, quae drachmam perdiderat, et vix eam lucernae accensione reperit . Quae omnia quem sensum habeant, non est huius temporis disserere.
9 «Et hae sunt primitiae quas tolletis: sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei. Mensura quoque olei: batus olei, decima pars cori est: et decem bati corum faciunt: quia decem bati implent corum. LXX: Et hae sunt primitiae quas separabitis. Sextam partem mensurae de gomor tritici, et sextam partem Ephi de coro hordei, et praeceptum olei cotylem, id est, cyathum, olei decem cotyles, quia decem cotyles sunt gomor.» Et hic mutatis nominibus mensurarum in LXX editione confusa sunt omnia, ut quid dicatur non possit intelligi.
10 Qui enim supra pro ephi, mensuram, et pro bato, choenica dixerant, et pro coro, gomor, pro siclo, appendiculum, et hic pro ephi posuere mensuram: pro coro, nunc gomor: nunc ipsum corum: et in mensura olei pro bato κοτύλην, id est, cyathum. Dicamus igitur primum iuxta litteram, δεκάδα,|gr hoc est decimam partem omnium frugum, Leviticae tribui populus ex lege debebat. Rursum ex ipsis decimis, Levitae, hoc est, inferior ministrorum gradus, decimas dabat sacerdotibus: et haec est quae appellatur δευτεροδεκάδη. Erant quoque et aliae decimae, quas unusquisque de populo Israel in suis horreis separabat, ut comederet eas cum iret ad templum in urbe Ierusalem, et in vestibulo templi, et sacerdotes ac Levitas invitarent ad convivia.
11 Erant autem et aliae decimae, quas pauperibus recondebant, quae Graeco sermone appellantur πτωχοδέκαδαι. At vero primitiva quae de frugibus offerebant, non erant speciali numero definita, sed offerentium arbitrio derelicta. Traditionemque accepimus Hebraeorum non lege praeceptam, sed magistrorum arbitrio inolitam: qui plurimum, quadragesimam partem dabat sacerdotibus: qui minimum, sexagesimam: inter quadragesimam et sexagesimam licebat offerre quodcumque voluissent.
12 Quod igitur in Pentateucho dubium derelictum est, hic specialiter definitur propter sacerdotum avaritiam, ne amplius a populo exigant in primitiis deferendis, id est, ut sexagesimam partem offerant eorum, quae gignuntur e terra. Si enim corus, qui Hebraice appellatur HOMER, et a LXX dicitur gomor, triginta habet modios, tam in aridis speciebus, quam in liquentibus: epha quoque et batus iuxta quod supra diximus, decima pars est cori, praecipiturque ut sexta pars tam ephi, quam bati detur sacerdotibus in primitiis offerendis, quae de tribus modiis dimidium facit modium, perspicue supputatur, sexagesimam partem primitiarum sacerdotes accipere debere.
13 Haec interim iuxta litteram, et iuxta Hebraicam veritatem et sensisse, et audisse sufficiat. Nunc revertamur ad intelligentiam spiritualem, in qua primum quaerendum quomodo dicatur: Honora Dominum de tuis iustis laboribus, et da ei de fructibus iustitiae tuae: ut impleantur cellaria tua frumento, et vino torcularia tua redundent; ut postquam obtuleris primitias laborum tuorum atque virtutum, et dixeris: Ecce nunc ego attuli tibi primitias frugum terrae, quas dedisti mihi, Domine: merearis audire: Benedictus tu in civitate, et benedictus tu in agro: benedicti filii uteri tui, et genimima terrae tuae, et fructus iumentorum tuorum, et caetera, et possideas, iuxta Apostolum, omnem benedictionem spiritualium in coelestibus in Christo: dum quidquid habes, non tuae putas esse virtutis, sed eius misericordiae, qui fruges dedit.
14 Et siquidem tantum habuerimus scientiam Scripturarum, ut mystica quaeque pandamus, et doceamus homines, id est, rationale animal, damus primitias frumenti nostri. Si autem post anagogen, puram tantum sequamur historiam, quae simplices nutrire potest, iuxta illud quod scriptum est: Homines et iumenta salvos facies, Domine, damus primitias hordei nostri, quod hordeum sevit Isaac, sed in terra alienigenarum, et ortum est ei centuplum. Qui hordei dat primitias, potest dicere: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit, in loco pascuae ibi me collocavit: super aquas refectionis educavit me. Qui autem rationalia pascit animantia, vertit sententiam, et dicit: Praeparasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me.
15 Et postquam olei et vini obtulerit primitias, iungit et loquitur: Impinguasti in oleo caput meum, et calix tuus inebrians quam praeclarus est, illo oleo quod absque faece mundissimum, ad lucernam Domini praeparatur. Quod qui praeparaverit, exhilaratur facies eius in oleo; oleo exsultationis, quo unctus est Christus prae participibus suis; et effectus oliva, cum propheta cantabit; Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Et illo vino, quod de vera vite redundat in torcularibus Salvatoris, dicente Domino: Ego sum vitis, vos autem propagines, Pater meus agricola. De his torcularibus tres psalmos legimus, octavum, et octogesimum, et octogesimum tertium, qui omnes ad Ecclesiae sacramenta referuntur.
16 Et in veteri quidem lege, absque mensura erant, et numero primitiae: non enim ad mensuram Deus spiritum dabat. In secunda autem aedificatione templi quod Ezechielis prophetia continet, certa mensura est, id est, sexagenarius numerus, quo mundus expletur, ut dicitur nobis: In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
17 Et arietem unum de grege ducentorum, de his quae nutrit Israel in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus: Omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israel. Et super principe erunt holocausta, et sacrificium, et libamina in solemnitatibus, et in kalendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israel.
18 Ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israel. Supra dixit quota pars eorum quae appenduntur, mensurae quoque tam aridarum specierum quam liquentium, debeat offerri principi: nunc eumdem primitiarum in animantibus ordinem tenet: ut unum de grege ducentorum arietum iubeat offerri, quos nutrit Israel, in sacrificium et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro populo Israel, ait Dominus Deus.
19 Quod nos interpretati sumus, de his quae nutrit Israel, in Hebraico scriptum est MEMMASCE , quod Aquila et Symmachus interpretantur, ἀπὸ τῶν ὑδάτων, Septuaginta et Theodotio, ἀπὸ τῶν ποτιστηρίων: quorum alterum de irriguis, alterum de canalibus sive piscinis sonat: ut videlicet primitiae principis non alibi nisi in irriguis nutriantur.
20 Et quomodo in superioribus legimus sexagesimam partem debere offerri principi de his quae appenduntur et quae mensurae subiacent: sic nunc ducentesima pars animantium iubetur offerri, et huiuscemodi legis praeceptis omnem populum esse subiectum, ut offerat duci sive principi, quod videlicet per illum holocausta, et sacrificia, et libamina in singulis solemnitatibus offerantur pro populo, et expietur domus Dei.
21 Ex quo animadvertendum, quod quomodo populus debitor est primitiarum offerendarum principi: sic princeps debitor est populi offerre pro eo victimas, quem iuxta tropologiam non alium intelligere possumus, nisi Dominum Salvatorem. Iste est qui de ducentis animantibus suscipit arietem, sive ut significantius Hebraicus sermo demonstrat, βόσκημα, quod ad cuncta animantia, et non proprie ad arietem referri potest, et suscipit animal vel arietem, qui nutritus est in locis irriguis, sanctarum, videlicet Scripturarum, et potest dicere: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit, super aquas refectionis educavit me. Haec erant irrigua, immo hi canales, ad quos et Iacob ducebat pecora sua, ut in ipsis biberent atque conciperent, et iuxta virgarum colorem, fetus ederent Domino. Pro sacrificio, hoc est θυσίᾳ, Aquila et Symmachus donum interpretantur: quod in Hebraico dicitur MANAA, et proprie non pertinet ad hostiam, sed ad ea quae ex simila, et polenta et oleo offeruntur in sacrificio.
22 Holocaustum vero est, quod totum offertur Deo, et sacro igne consumitur. Pacifica, quando reconciliamur Deo; et pro nobis Apostolus loquitur: Precamur pro Christo, reconciliamini Deo. Et in alio loco: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Iste autem princeps, cui primitiae de animantibus offeruntur, ipse est et rex: ut in crucis quoque titulo demonstratur Hebraicis et Graecis litteris ac Latinis.
23 Nitentibusque Iudaeis, ut deponeretur titulus triumphalis, gentium in Pilato turba respondit: Quod scripsi, scripsi. Sub principe, inquit, erunt. Pulchre sacerdotalis dignitas commonetur, cui subiecta sit officio; ut sciat se sacrificium, et libamina quae offeruntur ex vino, pro populo offerre debere in cunctis solemnitatibus: tam videlicet in kalendis, id est, neomeniis, quam in sabbatis: quando tenebris cuncta operientibus, lunaris exordium luminis est: et in requie sabbatorum: ut faciat videlicet pro peccato, ad expiandum pro domo Israel, quae est Ecclesia Dei viventis, columna, et firmamentatum veritatis. Ista est enim domus Dei viventis, et domus Israel, quae expiatione suorum indiget peccatorum.
24 Haec dicit Dominus Deus: In primo mense, una mensis sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium. Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portae atrii interioris. Et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignoraverit, et errore deceptus est, et expiabitis pro domo.
25 In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis paschae solemnitas: septem diebus azyma comedent. Et faciet princeps in die illa pro se, et pro universo populo terrae vitulum pro peccato. Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino: septem vitulos, et septem arietes immaculatos quotidie septem diebus, et pro peccato hircum caprarum quotidie, Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet: et olei hin per singula ephi. Septimo mense, quintadecima die mensis in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies: tam pro peccato, quam pro holocausto, et in sacrificio et in oleo. Totum capitulum posui, ne divisum per singula legentis animum conturbaret.
26 Et primum de interpretationis varietate dicendum est. Ubi nos interpretati sumus, in quatuor angulis crepidinis altaris. LXX transtulerunt, et super quatuor angulos templi, et super altare. Et ubi nos diximus, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est: illi posuerunt, pro ignorante, et pro parvulo. In eo quoque ubi nos diximus, et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet: et olei hin per singula ephi: illorum editio tenet: et sacrificium, et coctionem vitulo, et coctionem arieti dabis, et olei hin coctionis. In extremo quoque versiculo, ubi nos diximus: in sacrificio et in oleo: illi dixerunt, sicut in manaa, sicut in oleo: In primo, inquit, mense et prima die mensis (haud dubium, quin Nisan significet) sumes vitulum de armento: non qui domi nutritus sit, sed qui in armento, hoc est, de grege et numero plurimorum. In septima quoque eiusdem mensis die: quae duae solemnitates, hoc est, primi mensis prima dies, et eiusdem septima, in lege Mosaica non habentur. Quartumdecimum autem diem mensis, quo Pascha celebratur, et Moyses praecepit observandum, quando septem diebus azyma comedimus.
27 Quartam vero solemnitatem, de qua dicit: septimo mense quintadecima die mensis in solemnitate, et caetera, videtur mihi significare scenopegiam, quam hic sine nomine posuit. Curramus ergo ad singula, et quid nobis videatur, breviter disseramus. Esse solemnitates spirituales, et Apostolus docet: Ne ergo quis vos iudicet in cibo et potu, aut in parte solemnitatis, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum. Et sic per Isaiam loquitur Deus: Neomenias vestras, et sabbata vestra, et diem magnum non suscipio: ieiunium, et ferias, et neomenias, et solemnitates vestras odit anima mea. Manifestum est quod qui solemnitates oderit Iudaeorum, suas diligat, sabbatum videlicet quod relictum est populo Dei: ut videamus quae a Deo donata sunt nobis, et loquamur, non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
28 In praesenti enim saeculo quod in maligno positum est, dies bonos videre non possumus, sed in novo: de quibus diebus in carmine Mosaico Spiritus sanctus canit: Memento dierum antiquitatis: intellige annos generationis generationum. De quibus et Sanctus loquebatur in psalmo: Nocte in corde meo meditabar. Et iterum: Et annos aeternos in mente habui, et meditatus sum. Qui istum non suscipit intellectum, respondeat quo possit illud exponere quod Isaias de futuro, et novo saeculo vaticinatur: Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato: et veniet omnis caro adorare Dominum : quando veri adoratores nequaquam adorabunt in monte Garizim, nec in Ierusalem, sed in spiritu, et veritate; quando erit coelum novum, et terra nova, et liberabitur omnis creatura a servitute corruptionis, in libertatem filiorum Dei, et sol septies tantum lumen accipiet, et luna soli comparabitur . Accessimus enim ad montem Sion, qui interpretatur specula, et ad civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem, et ad millia angelorum solemnitates.
29 De qua solemnitate loquitur et alius propheta: Quid facietis in diebus congregationis, et in diebus solemnitatis Domini? Hoc est illud quod et alibi dicitur, Celebra, Iuda, festivitates tuas: redde vota tua. Si ergo didicimus solemnitates spirituales, consequenter docebimur et victimas spirituales. Assumitur vitulus de armento, sive taurus, ut interpretatus est Symmachus, liber et nullo pressus iugo, hoc est, onere peccatorum, et immaculatus: qui peccatum non fecit, nec dolus inventus est in ore eius, vitulus novellus, cornua efferens, et ungulas: ut in ipso mundetur, et expietur sanctuarium.
30 Et tollet, inquit, sacerdos de sanguine eius quod erit pro peccato omnium: qui aliis verbis agnus appellatur in Exodo, et in Evangelio, Baptista Ioanne dicente: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Sanguis autem ipse est pretiosus in quo redimimur in passione Domini Salvatoris; cuius carnibus alimur, et cruore potamur; quo tanguntur quatuor anguli crepidinis altaris, quod Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit, AZARA, sive templi, ut LXX transtulerunt: ut sanctificetur domus et altare.
31 Universa enim mundi elementa hoc sanguine sanctificantur: ut cum quis expiatus fuerit atque mundatus, ingrediatur portam atrii interioris, et possit Domini arcana cognoscere, et consequenter venire ad septimam diem mensis primi, et consequi requiem, et Domino offerre sacrificium tam pro ignorantia, de qua David loquitur: Delicta iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris, quam pro parvulo, qui cum ad perfecti viri mensuram pervenerit, destruet ea quae parvuli sunt, et loquetur confidenter: Dum essem parvulus, quasi parvulus loquebar, quasi parvulus sapiebam. Sive pro eo qui errore deceptus est, et non tam voluntate, quam boni opinione peccavit.
32 Completis autem duabus solemnitatibus primi mensis, hoc est, primae diei, et septimae eius, venit ad quartumdecimum diem mensis, in quo Paschae solemnitas est: de qua scriptum est: Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. Tunc comedimus septem diebus azyma in requie et securitate rerum omnium, quando fermentum malitiae, et nequitiae destruentes, manducamus azyma sinceritatis et veritatis, principe nostro cuncta haec pro nobis offerente, et primum pro seipso.
33 Suscepit enim corpus humanum, et per peccatum destruxit peccatum, qui pro nobis dolet, et portat infirmitates nostras: deinde pro domo sua, quod in LXX scriptum est; sed in Hebraico non habetur, id est, pro Ecclesia, et pro omni populo terrae, universo videlicet humano genere. Salvator est enim omnium hominum, et maxime fidelium, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; et non solum pro nostris, sed pro omni mundo.
34 Oblato autem vitulo pro universo populo terrae, in septem diebus reliquis Dominicae passionis septem vituli, et septem arietes immaculati offeruntur quotidie, ut holocausto et igne Dominico concrementur. Septem autem vituli, et septem arietes sunt, qui configurantur Dominicae passioni, ut imitentur verum vitulum, et verum arietem, sanguinem martyrum per septem dies totius mundi peccata purgentur.
35 Hircus quoque caprarum offertur pro peccato quotidie, septem videlicet diebus. Attendendumque diligentius, quod in sacrificio ephi per vitulum, et ephi per arietem, et olei hin offeruntur quae Lege praecepta sunt. In oblatione autem hirci, nec ephi, nec (ut Septuaginta transtulerunt) coctio ponitur, qui pro ephi πέμμα, hoc est, coctionem interpretati sunt.
36 Hin vero quae olei certa mensura est, de qua ante iam diximus, assumitur in sacrificio vituli et arietis: ut fomentum luminis sempiterni, et requiem laboris, et lassitudinis sanitatem, post placationem peccatorum accipere possimus. In septimo quoque mense, quintadecima mensis die, hoc est, scenopegiarum, idem oblationis et sacrificiorum ordo servandus est, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo; ut festivitatem Domini, fugatis tenebris et orto lumine olei, consequamur: clarioresque habeamus solemnitates, in quibus omnia peccata donantur.



    >>> XLVI
monumenta.ch > Hieronymus > sectio 21 > sectio 32 > 45