monumenta.ch > Ambrosius > sectio 2 > 5
Cassianus, Collationes, 3, 24, IV. Quae a solitariis operationum genera debeant eligi. <<<     >>> VI. Quo pacto monachus cogitationes custodire debeat, similitudine demonstrat.

CAPUT V. Quod evagatione corporis gravetur magis quam relevetur cordis anxietas. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nec mirum si in cella quis residens quasi intra arctissimum claustrum, cogitationibus congregatis, anxietatum multitudine suffocetur, quae de carceribus habitaculi cum homine prorumpentes, continuo velut equi effrenes in diversa pervolitant. Sed cum ad praesens de suis velut stabulis evagentur, capitur statim aliquod vel breve vel triste solatium.
2 Cum vero, corpore ad cellam propriam remeante, rursus quasi ad sedem suam cuncta cogitationum caterva recurrerit, graviores excitat stimulos ipsa inveteratae licentiae consuetudo. Hi ergo qui necdum possunt vel nolunt voluntatum suarum instigationibus reluctari, cum, acedia pectus insolitum vehementius impugnante, intra cellam fuerint anxiati, si progrediendi saepius libertatem sibi remissa districtionis lege concesserint, acriorem adversum se pestem hoc ut putant, remedio suscitabunt, sicut gelidissimae aquae haustu vim internarum febrium quidam restinguere posse se credunt, cum utique accindi ex hoc, ignem illum constet potius quam sedari, siquidem momentaneam illam relevationem multo gravior consequetur afflictio.