monumenta.ch > Ambrosius > sectio 11 > 21
Cassianus, Collationes, 3, 23, XX. Quod in ipso quoque orationis tempore peccatum declinari vix possit. <<<    

CAPUT XXI. Quod licet agnoscamus nos sine peccato non esse, non debeamus tamen nos a Dominica communione suspendere. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Plurima siquidem denotat sincerior obtutus, paritque sibi maiorem reprehensionis dolorem irreprehensibilis vita, et multiplicat gemitus atque suspiria emendatio morum et aemulatio attenta virtutum. Nemo enim illo in quo profecerit gradu potest esse contentus; et quanto quis fuerit mente purgatior, tanto, se sordidiorem videns, magis humilitatis quam elationis invenit causas; quantoque pernicius ad sublimiora contenderit, tanto amplius praevidet sibi superesse quo tendat.
2 Denique ille apostolorum eximius, quem diligebat Iesus, recumbens supra pectus eius, hanc quasi ex Dominico protulit corde sententiam: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Itaque dicentes nos non habere peccatum, veritatem, id est, Christum non habentes in nobis, quid aliud proficimus, nisi ut nos hac ipsa professione ex peccatoribus sceleratos atque impios approbemus? Postremo si cordi est verius explorare utrum possibile sit humanae substantiae τὸ ἀναμάρτητον, id est, impeccantiam possidere, a quibus manifestius discere poterimus, quam ab his qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis, et quibus vere crucifixus est mundus? Qui cum de cordibus suis non solum radicitus vitia universa convulserint, verum etiam peccatorum memoriam ac cogitationes conentur excludere, nihilominus tamen quotidie fideliter profitentur, ne una quidem hora macula se carere peccati. Nec tamen ex eo debemus nos a Dominica communione suspendere, quia nos agnoscimus peccatores; sed ad eam magis ac magis est, et propter animae medicinam et purificationem spiritus, avide festinandum: verumtamen ea humilitate mentis ac fide, ut indignos nos perceptione tantae gratiae iudicantes, remedia potius nostris vulneribus expetamus.
3 Alioquin nec anniversaria quidem digne est praesumenda communio ut quidam faciunt qui in monasteriis consistentes, ita sacramentorum coelestium dignitatem et sanctificationem ac meritum metiuntur, ut aestiment ea non nisi sanctos atque immaculatos debere praesumere, et non potius ut sanctos mundosque nos sua participatione perficiant.
4 Qui profecto maiorem arrogantiae praesumptionem, quam declinare sibi videntur, incurrunt; quia vel tunc cum ea percipiunt, dignos se eius perceptione diiudicant. Multo enim iustius est ut cum hac cordis humilitate, qua credimus et fatemur illa sacro sancta mysteria numquam pro merito nos posse contingere, singulis ea dominicis diebus ob remedium nostrarum aegritudinum praesumamus, quam ut vana persuasione cordis elati, vel post annum dignos eorum participio nos esse credamus. Quapropter ut haec intelligere et fructuose tenere possimus, misericordiam Domini, ut nos ad perficienda haec adiuvet, attentius imploremus, quae nequaquam ita ut caeterae humanae artes, praecedente quodam ratione verborum, sed actu potius et experientia praeeunte discuntur; quaeque rursum, nisi tam collationibus spiritualium virorum frequenter examinata fuerint et polita, quam documentis et quotidiana experientia sollicite ventilata, aut obsolescunt incuria, aut otiosa oblivione depereunt.