monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 3, 23, X. Quod hi qui ad perfectionem tendunt in veritate humilientur, et Dei gratia semper se sentiant indigere. <<<     >>> XII. Expositio illius; Scimus autem quoniam lex spiritalis est, et reliqua.

CAPUT XI. Expositio illius sententiae: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, etc. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et condelectantur quidem legi Dei secundum interiorem hominem, qui visibilia universa transcendens, conatur Deo soli semper uniri; sed vident aliam legem in membris suis, id est, in natura humanae conditionis insertam, quae repugnat legi mentis eorum, et captivum pertrahit sensum violenta lege peccati, compellens scilicet eum, relicto illo principali bono, terrena cogitatione submitti. Quae quamvis necessaria atque corpori utilis videatur, cum dispensatione religiosae cuiuspiam necessitatis impenditur, comparatione tamen illius boni quod sanctorum omnium oblectat intuitum, mala utique ab eis ac fugienda decernitur, qui per eam quoquomodo vel ad modicum tempus ab illius perfectae beatitudinis gaudio retrahuntur.
2 Vere enim lex peccati est, quam humano generi praevaricatio sui induxit auctoris, per illius noxam in quem lata est aequissimi iudicis illa sententia: Maledicta terra in operibus tuis; spinas et tribulos germinabit tibi, et in sudore vultus tui edes panem tuum. Haec, inquam, est lex membris omnium inserta mortalium, quae repugnat legi mentis nostrae, eamque a divino arcet intuitu; quae maledicta terra in operibus nostris, post agnitionem boni et mali cogitationum spinas coepit ac tribulos germinare, quarum aculei natalia virtutum semina praefocant, ne illum panem nostrum, qui de coelo descendit, quique confortat cor hominis, edere absque vultus nostri sudore possimus.