monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, Collationes, 3, 22, VIII. Obiectio Germani abbatis, ex his quae de sacra perceptione dicta sunt. <<<     >>> X. Quod solus Filius Dei absque ullo peccati vulnere vicerit tentatorem.

CAPUT IX. Responsio quod multi sancti esse possint, nemo tamen absque peccato nisi Christus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Theonas: Multos quidem esse sanctos ac iustos negare non possumus, sed inter sanctum et immaculatum multa distantia est. Aliud est enim esse quempiam sanctum, id est, divino cultui consecratum; hoc enim nomen non solum hominibus, sed etiam locis et vasculis templi atque lebetibus, attestante Scriptura, commune est.
2 Aliud est autem esse absque peccato, quod unius Domini nostri Iesu Christi singulariter convenit maiestati, de quo etiam Apostolus velut praecipuum quid ac speciale pronuntiat dicens: Qui peccatum non fecit. Satis enim vilem atque indignam eius praeconiis laudem quasi incomparabile ac divinum ei aliquid assignavit, si etiam nos illibatam ab omni peccato possumus transigere vitam.
3 Rursus Apostolus ad Hebraeos: Non enim habemus, inquit, pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Si igitur etiam terrenae humilitatis nostrae cum illo excelso divinoque Pontifice haec potest esse communio, ut etiam nos absque ulla peccati offensione tentemur, cur Apostolus hoc in illo velut unicum ac singulare suspiciens, eius meritum ab hominibus tanta divisione discrevit?
4 Hac ergo sola ab omnibus nobis exceptione distinguitur, qui nos non absque peccato, illum sine peccato constat fuisse tentatum. Quis etenim hominum quamvis fortis atque bellator sit, hostilibus tamen telis plerumque non pateat? Quis velut impenetrabili carne circumdatus, tantis praeliorum periculis sine periculo misceatur?
5 Ille autem solus Speciosus forma prae filiis hominum conditionem mortis humanae cum universa carnis fragilitate suscipiens, nullius est umquam sordis maculatus attactu.