monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8 > sectio 25 > Psalmi, 3 > 8 > sectio 7 > 3 > 2 > Proverbia, 14 > 53 > CAPUT IX. > 3 > sectio 36 > 31 > sectio 18 > 6 > sectio 28 > sectio 7 > sectio 25 > 5 > sectio 31 > sectio 165 > 33
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXXII. Responsio de differentia gratiae et legalium praeceptorum. <<<     >>> XXXIV. Quemadmodum quis probetur esse sub gratia.

CAPUT XXXIII. Quod leviora Evangelii praecepta quam legis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quisquis igitur hoc Evangelicae perfectionis culmen ascenderit, iste profecto supra omnem legem tantarum virtutum meritis sublimatus, et universa quae per Moysen praecepta sunt quasi parva despiciens, tantum sub gratia Salvatoris se esse cognoscit, cuius adiutorio se ad illum sublimissimum statum intelligit pervenisse. Non ergo dominatur in eo peccatum, quia charitas Dei quae diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, omnem alterius cuiusque rei excludit affectum; nec potest aut vetita concupiscere, aut imperata contemnere; cuius totum studium totumque desiderium divino amori semper intentum, usque adeo vilium rerum oblectatione non capitur, ut etiam his quae concessa sunt, non utatur. In lege autem in qua coniugiorum iura servantur, quamvis cohibita luxuriae evagatio uni tantum feminae mancipatur, tamen nequaquam possunt carnalis concupiscentiae aculei non vigere, et difficile est ut ignis cui etiam studiose pabula suggeruntur, ita praefixis terminis includatur, ut non etiam extra evagatus amburat quidquid attigerit. Cui etiam si sua illa ita semper occurrat obiectio, ut exaestuare extrinsecus non sinatur, tamen etiam dum cohibetur, incendit; quia voluntas ipsa culpabilis est, et ad velocissimos adulteriorum raptatur excessus consuetudo concubitus.
2 Caeterum quos gratia Salvatoris sancto incorruptionis amore flammaverit, ita omnes carnalium desideriorum spinas Dominicae charitatis igne consumunt, ut nec tepens favilla vitiorum refrigerium integritatis imminuat. Legis ergo famuli licitorum usu ad illicita prolabuntur, gratiae participes dum licita contemnunt, illicita non noverunt.
3 Sicut autem vivit in coniugii amatore peccatum, ita etiam in eo qui decimas suas et primitias tantum redhibere contentus est: necesse est enim eum dum tardat aut negligit, aut in qualitate earum, aut in quantitate, aut in quotidiana distributione peccare.
4 Qui enim iubetur ea quae sua sunt infatigabiliter indigentibus ministrare, quamlibet ea summa fide ac devotione dispenset, tamen difficile est ut non laqueos peccatorum frequenter incurrat. In illos vero qui consilium Domini non spreverunt, sed omnem substantiam suam pauperibus forte praeerogantes, sumpta sua cruce largitorem coelestis gratiae subsequuntur, peccatum non potest dominari. Non enim eum dispensantem sacratas iam Christo opes et quasi alienas pia distributione pecunias, infidelis servandi victus cura mordebit, nec eleemosynae hilaritatem abiget moesta cunctatio: quia quod semel totum obtulit Deo, id iam alienum sine propriae necessitatis recordatione aut angusti victus timore dispergit, qui certus est, cum ad desideratam pervenerit nuditatem, multo magis a Deo se quam volucrem coeli esse pascendum.
5 Econtrario is qui substantiam retinens mundialem, aut decimas fructuum suorum atque primitias, aut partem pecuniarum constrictus legis antiquae sanctione distribuit, licet peccatorum suorum ignem maxime hoc eleemosynae rore exstinguat, impossibile tamen est, quantavis opes suas magnanimitate dispenset, ut se ad plenum eruat a dominatione peccati, nisi forte per gratiam Salvatoris, cum re etiam ipsum affectum deposuerit possidendi.
6 Pari modo non potest non cruento peccati imperio famulari, quicumque oculum pro oculo, dentem pro dente, ex praecepto legis eruere, aut inimicum suum odio mavult habere; quia necesse eum dum talionis vicissitudine ulcisci suam optat iniuriam, dum contra inimicos odii amaritudinem servat, furoris atque irae perturbatione semper accendi.
7 Quicumque vero sub Evangelicae gratiae illuminatione versatur, ac malum non resistendo superans, sed sufferendo dexteram percutienti maxillam, etiam alteram praebere voluntarius non moratur, et volenti adversum se de tunica litigium commovere, remittit et pallium, quique diligit inimicos suos, et orat pro calumniantibus se, hic peccati repulit iugum, ac vincula dirupit . Non enim vivit sub lege, quae non interimit seminaria peccatorum (unde non immerito de ipsa beatus Apostolus, reprobatio, inquit, fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem; nihil enim ad perfectum adduxit lex. Et Dominus per prophetam: Et dedi, inquit, eis praecepta non bona, et iustificationes in quibus non vivent in eis), sed sub gratia, quae non ramos tantum nequitiae amputat, sed ipsas penitus radices noxiae voluntatis evellit.



Cassianus, Collationes, 3, 21, XXXII. Responsio de differentia gratiae et legalium praeceptorum. <<<     >>> XXXIV. Quemadmodum quis probetur esse sub gratia.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVIII. > Epistolarum classis I > 4 > sectio 39 > sectio 64 > sectio > 3 > sectio 11 > 4 > sectio 170 > sectio 99 > sectio 11 > 8 > sectio 25 > Psalmi, 3 > 8 > sectio 7 > 3 > 2 > Proverbia, 14 > 53 > CAPUT IX. > 3 > sectio 36 > 31 > sectio 18 > 6 > sectio 28 > sectio 7 > sectio 25 > 5 > sectio 31 > sectio 165 > 33