monumenta.ch > Hieronymus > sectio 25 > CAPUT XXXVI. > sectio 153 > LIBER QUINTUS. > 21 > sectio 112 > sectio 18 > sectio 29 > 36 > sectio 14 > 6 > sectio 12 > sectio 159 > 89 > 8 > cpl894.198 > sectio 5 > sectio 156 > sectio 92 > sectio 34 > sectio 99 > 28 > 5 > CAPUT XIX. > sectio 112 > sectio 60 > 12 > sectio 160 > sectio 70 > cpl894.164 > 81 > 1 > 13 > 11 > 216 > sectio 67 > sectio 19 > 5 > sectio 28 > CAPUT XXV. > sectio 26 > sectio 33 > sectio 48 > 2 > CAPUT XVI. > sectio 120 > sectio 1 > 13 > 26 > sectio 39 > sectio 36 > 4 > sectio 27 > sectio 12 > sectio 18 > 38 > sectio 168 > CAPUT XV. > sectio 67 > sectio 130 > CAPUT XXXI. > sectio 82 > 57 > sectio 21 > 5 > sectio 80 > CAPUT XLV. > 10 > 29
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXVIII. Quare vocetur Quadragesima, cum triginta et sex tantummodo diebus ieiunetur? <<<     >>> XXX. De causa et initio Quadragesimae.

CAPUT XXIX. Quod perfecti supergrediantur legem Quadragesimae. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Hac igitur Quadragesimae lege, qui iustus atque perfectus est, non tenetur; nec exigui huius canonis subiectione contentus est, quem profecto illis qui per totum anni spatium deliciis vel negotiis saecularibus implicantur, Ecclesiarum principes statuerunt; ut vel hac legali quodammodo necessitate constricti, his saltem diebus vacare Domino cogerentur, ac dierum vitae suae, quos totos quasi fructus quosdam fuerant voraturi, vel decimas Domino dedicarent.
2 Caeterum iusti quibus lex non est posita, quique spiritalibus officiis non exiguam illam, id est, decimam partem, sed totum vitae suae tempus impendunt, quia liberi sunt a decimarum legalium functione, idcirco si eos superveniens honesta et sancta necessitas coarctarit, audent stationem ieiunii absque ulla disceptatione laxare.
3 Non enim ab eis decimarum exiguitas mutilatur, qui omnia sua Domino secum pariter obtulerunt. Quod profecto absque summo fraudis reatu facere ille non poterit, qui nihil voluntarie offerens Deo, inexcusabiliter solvere decimas suas legis necessitate compellitur. Quapropter liquido comprobatur perfectum esse non posse famulum legis, qui vel illa quae prohibentur cavet, vel illa quae praecipiuntur exsequitur, sed illos vere esse perfectos qui etiam his quae a lege concessa sunt non utuntur.
4 Et hac ratione cum de Mosaica lege dicatur: Nihil enim ad perfectum perduxit lex, nonnullos sanctorum in veteri Testamento perfectos legimus exstitisse, quia transcendentes legis imperium sub evangelica perfectione vixerunt, scientes quod iustis non est lex posita, sed iniustis et non subditis, impiis et peccatoribus, sceleratis et contaminatis.