CAPUT XXVI. Quomodo etiam primitias nostras Domino debeamus offerre. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Quid vero de primitiis dicam, quas ab omnibus qui Christo fideliter famulantur, quotidie certum est exhiberi? Nam cum expergefacti a somno, et quasi rediviva post soporem alacritate surgentes, priusquam motum sensus ullius corde concipiant, vel memoriam aut curam rei familiaris admittant, cogitationum suarum ortus atque principia divinis consecrant holocaustis, quid nisi primitias vere suorum fructuum, per summum sacerdotem Iesum Christum, pro usu vitae huius et imagine quotidianae resurrectionis exsolvunt? |
2 | Quique etiam a somno excitati, hostiam iubilationis suae Deo similiter offerentes, primo linguae suae motu ipsum invocant, ipsius nomen laudesque concelebrant; atque ad canendos ei hymnos primo labiorum claustra reserantes, immolant Deo sui oris officia. Cui etiam pari deferunt modo prima manuum suarum gressuumque libamina, cum e cubilibus consurgentes in oratione consistunt, et priusquam in propriis causis membrorum suorum fungantur officio, nihil sibi de ministerio eorum ante decerpunt, sed ad ipsius honorem promovent gressum, atque in eius laudatione defigunt, et ita cunctorum motuum suorum primitias protensione manuum, incurvatione genuum et totius corporis prostratione persolvunt. |
3 | Illud enim quod decantatur in psalmo, alias implere non possumus, Praeveni in maturitate et clamavi; et, Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua, et, Mane oratio mea praeveniet te; nisi ut post quietem somni in hanc lucem, ut supra diximus, velut e tenebris et imaginaria morte revocati, de universis officiis mentis et corporis nihil omnino in nostris praesumere necessitatibus audeamus. |
4 | Nullus namque est alius quem aut propheta praevenerit matutinus, aut nos praevenire similiter debeamus, nisi aut nosmetipsos, id est, occupationes nostras et affectus curasque mortales, sine quibus esse non possumus, aut suggestiones subtilissimas inimici, quas nobis adhuc quiescentibus ac sopore demersis, per phantasias inanium somniorum inferre conatur, quibus nos mox evigilaturos occupet et involvat, ut primitiarum nostrarum opima deflorans primus ipse decerpat. Quamobrem omni nobis cautione curandum est (si tamen vim praedicti versiculi opere volumus adimplere), ut ita primos matutinarum cogitationum ortus solers vigilantia tueatur, ne quid ex eis festina praesumptio liventis attaminet inimici, nostrasque primitias tamquam viles iam atque communes a Domino faciat reprobari. |
5 | Qui si praeventus a nobis pervigili mentis circumspectione non fuerit, anticipationis nequissimae consuetudinem non deponens quotidie nos fraudibus suis praevenire non desinet. Et idcirco si placitas et acceptabiles Deo primitias ex fructibus nostrae mentis optamus offerre, non mediocrem sollicitudinem debemus impendere, ut omnes nostri corporis sensus, matutinis praecipue horis, tamquam sacrosancta Domini holocausta in omnibus illibata atque intacta servemus. |
6 | Quod devotionis genus multi etiam saecularium summa cautione custodiunt, qui ante lucem vel diluculo consurgentes, nequaquam familiaribus ac necessariis mundi huius actibus implicantur, priusquam cunctorum actuum suorum operationumque primitias, ad ecclesiam concurrentes, divino studeant sacrare conspectui. |