monumenta.ch > Hieronymus > sectio 15 > 32 > sectio 5 > sectio 171 > sectio 28 > sectio 16 > 33 > sectio 111 > 75 > 36 > sectio 14 > cpl894.209 > 5 > 9 > sectio 136 > sectio 26 > sectio 18 > Proverbia, 10 > 7 > CAPUT XXV. > 7 > 1 > 3a > sectio 59 > sectio 6 > sectio 113 > bnf7296.6 > 45 > uwbM.p.th.f.69.76 > sectio 18 > 5 > bsbClm14056.104 > sectio 66 > ... > sectio 80 > sectio 40 > 1 > sectio 13 > 2 > sectio 20 > sectio 21 > sectio 17 > CAPUT I. > sectio 22 > sectio 6 > CAPUT VI. > 17 > sectio 2 > 15 > sectio 152 > 29 > sectio 65 > 2 > sectio 4 > sectio 42 > 9 > sectio 37 > CAPUT XLIII. > CAPUT XXXI. > sectio 117 > 3 > 47 > 33 > 11 > sectio 8 > 42 > 21 > sectio 39 > 23
Cassianus, Collationes, 3, 21, XXII. Responsio de reservando continentiae temperamento. <<<     >>> XXIV. Interrogatio de diversa observatione Quadragesimae.

CAPUT XXIII. De refectionis tempore atque mensura. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Igitur praedictorum dierum ita est custodienda solemnitas, ut corporis atque animae cultui prosit magis indulta quam noceat, quia nec illius festivitatis gaudium aculeos carnis obtundere, nec immitis ille adversarius dierum novit reverentia mitigari. Ut ergo et diebus festivis statutae consuetudo solemnitatis conservetur, et saluberrimus parcimoniae modus minime transcendatur, sufficit ut indulgentiam remissionis eo usque progredi patiamur ut cibus qui hora diei nona fuerat capiendus, paulo citius, id est, sexta hora pro festivitatis tempore capiatur, ea ratione dumtaxat, ut escarum solitus modus vel qualitas non mutetur, ne puritas corporis, vel integritas mentis, abstinentia Quadragesimae diligentius acquisita, Quinquagesimae remissione depereat, nihilque nobis prosit obtinuisse ieiuniis quod mox amitti cogat incitata saturitas: praesertim cum etiam hostis nostri non ignota versutia, tunc praecipue munitionem nostrae puritatis impugnet, cum eius custodiam senserit solemnitatis celebritate laxatam. Quamobrem vigilantissime providendum est, ne umquam mentis nostrae vigor blandis seductionibus enervetur, ne, veluti supra iam dictum est, castimoniae puritatem Quadragesimae labore quaesitam Quinquagesimae requie ac securitate perdamus.
2 Et idcirco nulla penitus in ciborum qualitate vel modo admittatur adiectio, sed ab escis quarum continentia diebus ieiunii pro integritate pudicitiae utebamur, etiam diebus celeberrimis similiter temperemus, ne laetitia festivitatis perniciosissimam nobis carnalium incentivorum suscitans pugnam, vertatur in luctum, illamque nobis excellentiorem, quae gaudio incorruptionis exsultat, festivitatem mentis eripiat, et incipiamus post brevem carnalis laetitiae vanitatem, amissam cordis pudicitiam longo poenitentiae moerore deflere.
3 Studendum quinimmo est ut non frustra ad nos illa propheticae adhortationis commonitio dirigatur: Celebra, Iuda, festivitates tuas, et redde vota tua. Si enim continentiae iugitatem interiecta dierum solemnitas non mutarit, spiritalibus feriis iugiter perfruemur, et ita nobis a servili operatione cessantibus, Erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato (Isaiae LXVI).