1 | Quod quidem a caeteris quae media esse praediximus, his secernitur modis: si per se bonum sit, et non per aliud aliquid; si propter se necessarium sit, et non propter aliud; si immutabiliter semperque sit bonum, ac perpetuo suam retinens qualitatem, numquam in partem possit transire contrariam; si ademptio vel cessatio eius non possit summam non inferre perniciem; si id quod illi contrarium est, similiter principale sit malum, nec in partem bonam possit aliquando transire. |
2 | Quae definitiones quibus principalium bonorum natura discernitur, ascribi ieiuniis omnino non possunt. Neque enim ex semetipsis bona, aut propter se necessaria sunt, quae propter acquirendam cordis et corporis puritatem salubriter exercentur, ut, aculeis carnis obtusis, mens pacifica suo concilietur Auctori; nec immutabiliter semperque sunt bona, quia plerumque eorum intermissione non laedimur, immo etiam in perniciem interdum animae importunius celebrata vertuntur. Sed nec principale malum est id quod illi videtur adversum, id est, ciborum naturaliter iucunda perceptio, quae nisi intemperantia atque luxuria, vel alia quaedam vitia subsequantur, mala non potest definiri; quia Non quod intrat in os coinquinat hominem; sed quae procedunt de ore, haec coinquinant hominem. Principali itaque derogat bono, nec perfecte aut sine peccato illud exsequitur, quisquis hoc non propter idipsum, sed propter aliud aliquid facit. |