monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 1 > sectio 30 > sectio 37 > sectio 6 > CAPUT XXXIV. > 9 > sectio 12 > sectio 7 > CAPUT LII. > sectio 124 > sectio 32 > csg75.769 > CAPUT VII. > sectio 52 > . . . > sectio 46 > ... > CAPUT XXX. > sectio 34 > sectio 19 > sectio 4 > sectio 13 > 17 > sectio 37 > . . . > sectio 40 > bnf15462.118 > cpl894.153 > csg68.319 > sectio 8 > cpl894.215 > sectio 15 > sectio 46 > sectio 42 > 3 > sectio 2 > sectio 121 > sectio 64 > bnf7296.62 > sectio 162 > 12 > sectio 21 > CAPUT XV. > 36 > sectio 5 > sectio 43 > sectio 1 > 33 > sectio 41 > sectio 137 > sectio 9 > cpl894.182 > sectio 25 > bnf7296.70 > 70 > cpl894.210 > 108 > sectio 30 > 49 > sectio 19 > sectio 47 > sectio 2 > 42 > sectio 14 > sectio 3 > 7 > . . . > 6 > cpl894.194 > 10 > sectio 29 > 15
Cassianus, Collationes, 3, 21, XIV. Quod non sit principale bonum ieiunium. <<<     >>> XVI. Quomodo a caeteris bonis principale discernatur bonum.

CAPUT XV. Quod ea quae sui natura bona sunt non debeant propter ea quae media sunt exerceri; sed potius, e converso, ea quae media sunt, ad ea quae principaliter bona sunt acquirenda, suscipi debeant. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Non enim misericordia, patientia, et charitas, vel illa praedictarum praecepta virtutum, in quibus utique bonum est principale, propter ieiunia sunt tenenda, sed potius ieiunia propter illa. Elaborandum est enim ut virtutes illae quae vere bonae sunt, ieiuniis acquirantur, non ut ad ieiuniorum terminum tendant illarum gesta virtutum.
2 Ob hoc ergo est utilis carnis afflictio, ob hoc ei adhibenda est inediae medicina, ut per illam ad charitatem, in qua immobile ac sine ulla temporis exceptione perpetuum bonum est, pervenire possimus. Neque enim medicinae, aurificinae, vel caeterarum quae in hoc mundo sunt artium, disciplina, propter instrumenta quae ad opus eius pertinent exercetur, et non potius ferramenta propter artis studium praeparantur; quae sicut utilia sunt peritis, ita superflua his qui artis ipsius nesciunt disciplinam.
3 Et sicut his qui ad efficiendum opus suum, eorum ministerio fulciuntur, plurimum prosunt, ita illis qui, cuius rei gratia instituta sint ignorantes, sola eorum possessione contenti sunt, penitus prodesse non possunt, quia utilitatis eorum summam in retentione eorum tantum, non in operis consummatione constituunt.
4 Illud ergo est optimum principaliter, propter quod fiunt illa quae media sunt; ipsum vero praecipuum bonum, non ob aliam causam, sed propter suam tantum agitur bonitatem.