1 | Quamobrem nunc quaerendum est quid super ieiuniorum statu decernere debeamus, utrumnam similiter et ipsum bonum esse eo modo quo iustitiam, prudentiam, fortitudinem, aut temperantiam diximus, quae in partem contrariam penitus transire non possunt; an medium quid, quod interdum factum possit prodesse, interdum praetermissum condemnare non possit, quodque nonnumquam egisse reprehensibile sit, nonnumquam praetermisisse laudabile. Si enim in illa definitione virtutum, etiam ieiunium censeamus, ut inter principalia bona ciborum abstinentia collocetur, erit profecto eorum mala et criminosa perceptio. |
2 | Quidquid enim principali bono contrarium est, sine dubio principale malum esse censendum est. Quod definiri a nobis Scripturarum sanctarum non permittit auctoritas. Si enim tali sensu ac proposito ieiunemus ut peccatum contrahi in escarum participatione credamus, non modo nullos fructus pro abstinentia consequemur, sed etiam reatum maximum ac sacrilegii crimen secundum Apostolum contrahemus, abstinentes a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoverunt veritatem, quia omnis creatura Dei bona, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Qui enim putat quid commune esse, illi commune est; et idcirco ob solam perceptionem escae neminem legimus condemnatum, nisi forte iunctum quid fuerit, vel postea subsecutum, per quod meruerit condemnari. |