1 | Sed iam tempus est ut promissae disputationis ordinem prosequamur. Igitur abbas Theonas cum diebus Quinquagesimae nos in nostra cellula visitasset, vespertina orationum solemnitate transacta, humi paululum considentes, coepimus diligentius percunctari cur apud eos tanta observantia caveretur, ne quis penitus totis Quinquagesimae diebus vel genua in oratione curvaret, vel usque ad horam nonam ieiunare praesumeret; eoque id diligentius scrutabamur, quod nequaquam hoc tanta cautione servari in Syriae monasteriis videramus. |