2 | Non solum enim hic credendus est adhuc esse sub lege, qui ea quae lex praecipit, detrectat implere, sed etiam ille qui ea tantum quae lex iubet observare contentus est, ac nequaquam vocationi et gratiae Christi condignos exhibet fructus, ubi non dicitur: Decimas tuas et primitias offeres Domino Deo tuo, sed, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me : ubi ob perfectionis magnificentiam discipulo postulanti, ne brevissimum quidem horae spatium pro patris conceditur sepultura, nec humanae charitatis officium divini amoris virtuti praefertur. |