monumenta.ch > Ambrosius > 83 > 50 > sectio 8 > sectio 102 > CAPUT XLIII. > sectio 2 > sectio 13 > 12 > sectio 112 > sectio 139 > 18 > 11a > 107 > sectio 8 > 15 > sectio 61 > 46 > 8 > 10 > 7 > sectio 44 > 56 > 1 > bnf7296.47 > Pentateuch > Proverbia, 19 > 3 > sectio 7 > 15 > 6
Cassianus, Collationes, 3, 21, V. Quod sub Evangelii gratia degentes superare debeant mandata legalia. <<<     >>> VII. Quod in nostra situm sit potestate, utrum sub Evangelii gratia, an sub legis velimus terrore consistere.

CAPUT VI. Quod Evangelii gratia sicut perfectis tribuit regna coelorum, ita veniabiliter sustentet infirmos. SHOW APPARATUS

1 Itaque sicut fortes ad sublimia atque praecelsa Evangelicus sermo sustollit, ita non patitur infirmos ad ima demergi: perfectis quidem tribuens beatitudinis plenitudinem, veniam vero impartiens fragilitati. Lex enim consummantes praecepta sua, in utriusque meriti velut quodam meditullio collocavit, quantum a transgressorum damnatione secernens, tantum separans a gloria perfectorum.
2 Quod quidem quam infimum quamque miserabile sit, vel ex praesentis vitae statu et comparatione perspicite, in qua miserrimum ducitur, si hoc tantum quis studeat ac laboret, ne reus modo inter honorificos homines, et non etiam locuples ac honorabilis et gloriosus habeatur.