monumenta.ch > Hieronymus > sectio 58 > 27 > sectio 47 > 5
Cassianus, Collationes, 3, 21, IV. Quod Abraham, David et caeteri sancti mandata legis fuerint supergressi. <<<     >>> VI. Quod Evangelii gratia sicut perfectis tribuit regna coelorum, ita veniabiliter sustentet infirmos.

CAPUT V. Quod sub Evangelii gratia degentes superare debeant mandata legalia. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quapropter scire debemus nos (a quibus non iam exigitur legale mandatum, sed quibus evangelicus quotidie intonat sermo : Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me), cum decimas de substantiis nostris offerimus Deo, adhuc quodammodo sub legis sarcina detineri, et necdum ad evangelicum illud fastigium pervenisse, quod obtemperantes sibi, non tantum praesentis vitae beneficiis, sed etiam futuris praemiis munerat.
2 Lex enim factoribus suis non regnorum coelestium praemia, sed vitae huius solatia repromisit, dicens: Qui fecerit haec, vivet in eis. Dominus autem discipulis suis et apostolis: Beati, inquit, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Nec immerito; non enim tam laudabile est si ab illicitis quam si etiam a licitis temperemus, et his propter eius reverentiam non utamur qui ea nobis propter infirmitatem nostram utenda permisit.
3 Itaque si etiam hi qui decimas fructuum suorum fideliter offerentes praeceptis Domini antiquioribus famulantur, necdum possunt evangelicum culmen ascendere; illi qui ne haec quidem faciunt, quantum ab eo absint, manifestissime pervidetis. Nam quemadmodum poterunt evangelicae gratiae esse participes, qui consummare etiam leviora legis praecepta contemnunt?
4 Quorum facilitatem usque adeo imperiosa legislatoris verba testantur, ut etiam maledictum non implentibus proponatur: Maledictus enim, inquit, qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis huius, ut faciat ea. Hic autem pro excellentia et sublimitate mandatorum dicitur: Qui potest capere, capiat. Illic legiferi violenta compulsio, praeceptorum indicat parvitatem. Contestor enim, inquit, vobis hodie coelum et terram, quod si non custodieritis praecepta Domini Dei vestri, peribitis a facie terrae. Hic magnificentia sublimium mandatorum, ipsa non tam imperantis, quam adhortantis conditione signatur: Si vis perfectum esse, fac hoc aut illud. Ibi inexcusabile etiam recusantibus Moyses pondus apponit. Hic consilio tantum volentibus et ad perfectionem festinantibus, Paulus occurrit.
5 Non enim generaliter praecipiendum erat, nec, ut ita dixerim, canonice ab omnibus exigendum, id quod propter mirificam sublimitatem non potest passim ab omnibus apprehendi, sed consilio potius provocantur omnes et gratia: ut hi qui magni sunt, possint virtute perfectionis non immerito coronari: qui autem parvi sunt et mensuram aetatis plenitudinis Christi implere non possunt, licet fulgore maiorum velut siderum tecti latere videantur, tamen a tenebris maledictionum quae in lege sunt, alieni, nec praesentium malorum cladibus abdicantur, nec supplicio plectuntur aeterno. Non ergo Christus ad illa virtutum excelsa fastigia quemquam praecepti necessitate constringit, sed liberi arbitrii provocat potestate, et salubritate consilii, et desiderio perfectionis accendit. Ubi enim praeceptum, ibi necessitas, et ubi necessitas, ibi et difficultas; ubi difficultas, ibi et negligentia; ubi negligentia, ibi et peccatum; ubi peccatum, consequenter et poena.
6 Custodientes vero haec ad quae praefixae legis severitate coguntur, poenam potius quae ab illa intentabatur, effugiunt, quam mercedem aut praemia consequantur.