monumenta.ch > Ambrosius > 2 > 6 > bnf7296.38 > sectio 63 > sectio 20 > sectio 75 > 4 > sectio 17 > 112 > 26 > sectio 55 > sectio 94 > cpl894.154 > sectio 12 > A > sectio 2 > 18 > CAPUT X. > 44 > 13 > sectio 141 > sectio 14 > 4 > sectio 42 > cpl894.149 > sectio 106 > sectio > sectio 129 > 217 > sectio 12 > 3
Cassianus, Collationes, 3, 21, II. Exhortatio abbatis Ioannis ad Theonam et caeteros qui cum eo venerunt. <<<     >>> IV. Quod Abraham, David et caeteri sancti mandata legis fuerint supergressi.

CAPUT III. De decimarum et primitiarum oblatione. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Decimae siquidem praecepto Domini usibus Levitarum, oblationes vero ac primitiae erant sacerdotibus consecratae ; sed primitiarum hic erat modus, ut quinquagesima pars vel frugum vel animalium, templi vel sacerdotum ministerio praeberetur. Quem modum tepidiores quique infideliter minuentes, religiosiores vero etiam cumulantes, illi ex sexagesima, hi autem ex quadragesima fructuum suorum parte pendebant. Iusti enim, quibus lex non est posita, sic probantur non esse sub lege, ut iustitias legis non solum implere, verum etiam superare contendant, sitque devotio eorum legali maior imperio, quae observantiam cumulans praeceptorum voluntaria addat ad debita.