monumenta.ch > Ovidius > sectio 448 > sectio 70 > sectio 31 > sectio > 11
Cassianus, Collationes, 3, 19, X. De his qui imperfecti eremum petunt. <<<     >>> XII. Responsio quomodo possit solitarius vitia sua agnoscere.

CAPUT XI. Interrogatio de remedio eorum qui cito de coenobiis discedunt. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Germanus: Quo ergo vel nobis vel caeteris qui eiusdem fragilitatis atque miseriae sunt, remedio poterit subveniri, qui coenobialibus disciplinis tenuiter instituti, ante expulsionem omnium vitiorum, habitationem solitudinis coepimus affectare, vel quo pacto imperturbatae mentis constantiam et immobilem patientiae poterimus apprehendere firmitatem, qui ipsas quodammodo scholas et exercitationis huius palaestram, in qua ad plenum erudiri ac perfici principia nostra debuerant, intempestive intermissa coenobii conversatione dereliquimus; qualiter ergo nunc solitarie commorantes, perfectionem longanimitatis ac patientiae consequemur, vel quemadmodum has sibi inesse vel deesse virtutes exploratrix internorum motuum conscientia deprehendet, ne forte quia ab hominum consortio segregati nullis eorumdem irritationibus provocamur, falsa aestimatione decepti, tranquillitatem mentis nos immobilem possidere credamus?