monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 93 > 25
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXIV. Quomodo abbas Piammon suam continentiam celare maluerit. <<<     >>> XXVI. Quod non secundum immensitatem praescientiae divina clementia, sed secundum praesentes actus vel remuneret unumquemque vel puniat.

CAPUT XXV. Testimonia Scripturarum de commutatis definitionibus. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Impossibile nobis est breviter universa percurrere. Quis etenim enumerare sufficiat omnes propemodum patriarchas sanctosque innumerabiles, alios pro vitae tutamine, alios pro benedictionis desiderio, alios pro alicuius occultatione mysterii, alios pro zelo Dei, alios pro examinatione veritatis, patrocinium (ut ita dixerim) assumpsisse mendacii? Quae sicut enumerari cuncta non possunt, ita praetermitti penitus universa non debent.
2 Nam beatum Ioseph pietas compulit, ut falsum fratribus crimen etiam cum obtestatione regiae salutis impingeret, dicens: Exploratores estis, infirmiora terrae venistis inspicere. Et infra: Mittite, inquit, ex vestris unum; et adducite fratrem vestrum huc, vos autem custodiemini hic, usque dum manifesta fiant verba vestra, an verum dicatis, an non: sin autem, per salutem Pharaonis, exploratores estis. Si enim non eos hoc misericordi mendacio terruisset, nec patrem fratremque revisere, nec eos in tantis inopiae periculis alere, nec conscientiam postremo fratrum a reatu venditionis suae expurgare potuisset. Non ergo tam reprehensibile fuit metum fratribus incussisse mendacio, quam sanctum atque laudabile occasione ficti periculi inimicos ac venditores suos ad salutarem poenitentiam compulisse.
3 Denique cum gravissimae insimulationis urgerentur invidia, non illius quod falso obiiciebatur, sed anterioris criminis conscientia frangebantur, dicentes ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, quia despeximus tribulationem animae eius, cum rogaret nos et non audivimus eum: propter hoc venit nobis omnis tribulatio haec (Ibid.). Quae quidem confessio non solum apud fratrem, in quem impia crudelitate peccaverant, verum etiam humilitate saluberrima tantum eorum facinus, ut credimus, expiavit. Quid Salomon, qui perceptum a Deo sapientiae donum in primo iudicio suo non nisi assumptione mendacii declaravit?
4 Nam ut veritatem quae mulieris mendacio tegebatur exsculperet, etiam ipse mendacii utique astutissime excogitati usurpavit auxilium, dicens: Afferte mihi gladium, et dividite infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri. Quae simulatio crudelitatis cum verae matris viscera permovisset, ab ea autem quae mater non erat laudaretur, tunc demum sagacissimo veritatis iudicio illam sententiam promulgavit, quam nemo a Deo inspiratam esse non credidit: Date, inquiens, huic infantem vivum, et non occidatur, haec est enim mater eius (Ibid.). Proinde nec debere nec posse nos universa complere, quae vel cum quiete animi vel cum commotione decernimus, etiam aliis Scripturarum testimoniis copiosius edocemur, quibus vel viros sanctos, vel angelos, vel ipsum omnipotentem Deum, ea quae definierant frequenter legimus immutasse. Nam beatus David cum iurisiurandi definitione decrevit, dicens: Haec faciat Deus inimicis David, et haec addat, si reliquero de omnibus quae pertinent ad Nabal usque mane mingentem ad parietem. Et continuo intercedente Abigail uxore eius, ac pro eodem supplicante, remittit minas, mollit sententiam, et mavult transgressor propositi iudicari, quam sacramenti sui fidem cum crudelitatis exsecutione servare, dicens: Vivit Dominus, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem (Ibid.). Cuius sicut illam praecipitis sacramenti facilitatem, quae de perturbatae mentis commotione descenderat, nequaquam imitandam esse censemus, ita remissionem atque emendationem statuti sectandam esse decernimus. Electionis Vas Corinthiis scribens, reditum suum absoluta definitione promittit, dicens: Veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero. Macedoniam enim pertransibo, apud vos autem manebo, vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis quocumque iero.
5 Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquanto tempore manere apud vos. Cuius rei etiam in secunda Epistola ita meminit: Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis, et per vos transirem in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Iudaeam. Sed superveniente salubriore consilio, nequaquam se id quod promiserat exsecutum evidentissime confitetur.
6 Cum hoc, inquit, voluissem, numquid levitate usus sum? Aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me est et non (Ibid.)? Denique cur maluerit definitionem sui praeterire sermonis, quam adventu suo onerosam discipulis inferre tristitiam, etiam cum sacramenti obtestatione declarat: Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni Corinthum.
7 Statui enim hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos. Cum intraturos se domum Lot Sodomis angeli denegassent, dicentes ad eum, Non intrabimus, sed in platea manebimus, continuo eius precibus compelluntur statutum mutare sermonem, sicut Scriptura subiungit: Et coegit eos Lot, et diverterunt ad eum. Qui utique si diversuros se ad eum esse noverant, invitantis petitionem simulatoria excusatione renuerunt: sin autem veraciter excusabant, evidenter immutasse sententiam comprobantur.
8 Quae utique non ob aliam credimus causam Spiritum sanctum sacris voluminibus indidisse, nisi ut istis erudiamur exemplis, in definitionibus nostris non pertinaciter permanere, sed eas arbitrio nostro debere subiicere, et ita iudicium nostrum ab omni legis vinculo liberum conservare, ut promptum sit ad sequendum quocumque vocaverit salubre consilium, nec differat aut recuset ad id quod utilius discretio salutaris invenerit absque ulla cunctatione transire.
9 Et ut ad sublimiora adhuc ascendamus exempla, decumbentem in lecto regem Ezechiam, gravique aegritudine laborantem, ex persona Dei Isaias propheta adorsus est, dicens: Haec dicit Dominus, Dispone domui tuae, quia morieris tu et non vives. Et convertit, inquit, Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum, et dixit: Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim.
10 Et flevit Ezechias fletu magno (Isaiae XXXVIII). Post quae rursus dicitur ad eumdem: Revertere et dic Ezechiae regi Iuda, dicens: Haec dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrymam tuam, et ecce adiiciam super dies tuos quindecim annos, et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc protegam propter me, et propter David servum meum (Ibid.). Quid evidentius hoc testimonio, quo misericordiae ac pietatis intuitu mavult Dominus suum cassare sermonem, et ad praestitutae mortis terminos quindecim annis vitam precantis extendere, quam per immobilitatem decreti sui inexorabilis inveniri?
11 Similiter etiam loquitur ad Ninivitas censura divina: Adhuc triduum et Ninive subvertetur (Ionae III). Moxque poenitentia eorum ieiuniisque mollitur tam minax et abrupta sententia, atque ad partem misericordiae prona pietate deflectitur. Quod si quis, velut praescium conversionis eorum, subversionem civitatis ad hoc eis Dominum asserat comminatum, ut eos ad salutarem poenitentiam provocaret, consequens est ut hi qui fratribus praesunt absque reprehensione mendacii his qui indigent emendari aliqua etiam districtiora quam facturi sunt, si opus fuerit, comminentur.
12 Sin vero dixerit Deum severam illam sententiam suam poenitentiae eorum consideratione revocasse, secundum illud quod per Ezechielem ait, Si dixero impio, morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam, vita vivet, et non morietur; quibus docemur exemplis, non debere nos obstinate in nostris definitionibus perdurare, sed comminationem ex necessitate propositam, clementi miseratione mollire.
13 Quod ne solis specialiter Ninivitis crederetur Dominus praestitisse, etiam generaliter erga omnes eadem se esse facturum per Ieremiam prophetam protestatur, et, cum necesse fuerit, incunctanter suam se sententiam mutaturum pro nostris meritis repromittit, dicens: Repente loquar adversus gentem et adversus regnum, ut evellam et destruam et disperdam illud. Si poenitentiam egerit gens illa a malo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malum quod cogitavi ut facerem ei.
14 Et subito loquar de gente et regno, ut aedificem et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bonum quod locutus sum ut facerem ei. Ad Ezechielem quoque ait: Noli subtrahere verbum, si forte audiant, et convertatur unusquisque a via sua mala, et poenitebit me mali quod cogitavi facere eis propter malitiam studiorum eorum. Quibus testimoniis declaratur non oportere ut pertinaciter in nostris definitionibus haereamus, sed ratione eas ac iudicio temperandas, semperque praelegenda ac praeferenda esse meliora; et ad illam quae utilior diiudicata fuerit partem sine cunctatione aliqua transeundum.



Cassianus, Collationes, 2, 17, XXIV. Quomodo abbas Piammon suam continentiam celare maluerit. <<<     >>> XXVI. Quod non secundum immensitatem praescientiae divina clementia, sed secundum praesentes actus vel remuneret unumquemque vel puniat.
monumenta.ch > Hildebertus Cenomanensis > sectio 93 > 25