monumenta.ch > Cassianus > 22
Cassianus, Collationes, 2, 17, XXI. An interrogantibus occultam continentiam sine mendacio oporteat propalari, et an suscipienda sint quae semel fuerint recusata? <<<     >>> XXIII. Responsio, quod irrationabilis sit huius definitionis pertinacia.

CAPUT XXII. Obiectio, quod oporteat quidem abscondi continentiam, sed suscipi recusata non debeant. SHOW APPARATUS

1 Germanus: In illo quidem superiore exemplo dubium, ut credimus, non est, quin expediat abscondi continentiam nostram potius quam percunctantibus prodi; ac super huiuscemodi causis nos quoque fatemur inevitabile esse mendacium.
2 In secundo autem nulla nobis incumbit necessitas mentiendi: primum quia possumus ea quae fratrum ministerio porriguntur ita rendere, ut nullo nos definitionis vinculo colligemus, deinde quod semel renuentes possumus immobilem tenere sententiam.