monumenta.ch > Hieronymus > sectio 17 > 21
Cassianus, Collationes, 2, 17, XX. Quod veniabile plerumque mendacium et noxiam veritatem etiam apostoli censuerint. <<<     >>> XXII. Obiectio, quod oporteat quidem abscondi continentiam, sed suscipi recusata non debeant.

CAPUT XXI. An interrogantibus occultam continentiam sine mendacio oporteat propalari, et an suscipienda sint quae semel fuerint recusata? SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et ut exempla quaedam de nostris quoque inevitabilibus ac pene quotidianis necessitatibus proferamus, quas quantalibet observantia numquam ita possumus praecavere, ut non vel inviti vel volentes cogamur in eas incurrere; quid, quaeso, faciendum est, cum refectionem procrastinare disponentibus nobis, utrum refecerimus ad vesperam frater adveniens percunctatur; celandumne ieiunium est et virtus parcimoniae contegenda, an veritatis professione prodenda? Si celamus ut Dominico satisfaciamus imperio, quod dicitur, Non videaris hominibus ieiunans, sed Patri tuo qui est in abscondito : Et iterum, Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Ibid.); profecto mentimur. Si virtutem continentiae propalamus, evangelica nos sententia iure percellit, Amen dico vobis, receperunt mercedem suam (Ibid.). Quod si oblatum a fratre quispiam poculum cum definitione renuerit, absolute accepturum se esse denegans quod ille gaudens adventu eius suppliciter ut sumatur exorat; rectumne est ut fratri ad genua provoluto in terramque prostrato, qui non nisi his officiis viscera charitatis expleturum esse se credidit, etiam cum labore suo pareat, an in sermonis sui atque propositi pertinacia perseveret?