monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 2, 17, XV. Interrogatio, an absque peccato sit, quod infirmis nostra conscientia occasionem ingerit mentiendi? <<<     >>> XVII. Quod venialiter mendacio sancti tamquam elleboro usi sint.

CAPUT XVI. Responsio, quod non propter infirmorum scandalum Scripturarum veritas sit mutanda. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ioseph: Occasiones causaeque perditionum his qui perituri sunt, immo qui perire desiderant, deesse non possunt. Neque enim abiicienda sunt testimonia Scripturarum, ac de suo corpore penitus abradenda, quibus vel haereticorum pravitas animatur, vel Iudaeorum infidelitas obduratur, vel tumor sapientiae gentilis offenditur; sed utique et pie credenda, et immobiliter sunt tenenda, et secundum veritatis regulam praedicanda.
2 Et idcirco non debemus alienae infidelitatis obtentu oeconomias, id est, dispensationes prophetarum atque sanctorum, quas Scriptura commemorat, abdicare, ne dum infirmitati eorum condescendere debere nos credimus, non solum mendacii, verum etiam sacrilegii crimine polluamur; sed, quemadmodum diximus, oportet nos ea, et secundum historiam confiteri, et quemadmodum pie gesta sunt explanare.
3 Caeterum his qui pravi propositi sunt, non ex hoc mentiendi aditus obstruetur, si earum rerum quas vel prolaturi sumus, vel protulimus, veritatem, aut penitus abnegare, aut extenuare allegoricis interpretationibus laboremus. Quid enim illis horum testimoniorum nocebit auctoritas, quibus etiam sola corruptio voluntatis sufficit?