monumenta.ch > Cassianus > 13
Cassianus, Collationes, 2, 17, XII. Quod boni proventus malignis auctoribus non profuerint, nec bonis mala gesta nocuerint. <<<     >>> XIV. Disputatio senis quod sine culpa actionis ordo mutetur, dummodo boni studii capiatur effectus.

CAPUT XIII. Responsio nostra, quae causa a nobis exegerit sacramentum sponsionis.

1 Germanus: Prima, ut diximus, exstitit causa, qua nostros moestificare seniores ac praeceptis eorum obsistere verebamur. Secunda, qua si quid perfectum atque magnificum vel visu vel auditu percepissemus a vobis, cum reversi ad coenobium fuissemus, exercere nos posse inconsultissima persuasione credidimus.