monumenta.ch > Cassianus > 12
Cassianus, Collationes, 2, 17, XI. Responsio, quod propositum gerentis, non negotii sit considerandus effectus. <<<     >>> XIII. Responsio nostra, quae causa a nobis exegerit sacramentum sponsionis.

CAPUT XII. Quod boni proventus malignis auctoribus non profuerint, nec bonis mala gesta nocuerint. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et ut haec eadem de sanctarum Scripturarum dilucidemus exemplis, quid salubrius quidve utilius universo orbi potuit procurari quam Dominicae passionis salutare remedium? Et tamen non solum non profuit, verum etiam in tantum illi obfuit traditori cuius ministerio probatur impletum, ut absolute pronuntietur de illo, Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. Non enim secundum hoc quod evenit, fructus illi est sui operis repensandus, sed secundum id quod facere voluit, vel quod effecturum se esse credidit.
2 Et rursus, quid criminosius dolo atque mendacio, etiam in extraneum, ne dixerim in germanum patremve commisso? Et tamen non solum nullam pro his damnationem aut reprehensionem Iacob patriarcha contraxit, verum etiam perpetua benedictionis haereditate ditatus est. Nec immerito, quia et iste benedictionem primogenito destinatam non ex praesentis lucri avaritia, sed ex fide sanctificationis perpetuae concupivit; et ille non humanae salutis obtentu, sed philargyriae crimine morti tradidit omnium Redemptorem. Et idcirco utrique eorum fructus operationis suae, secundum destinationem mentis eorum ac propositum voluntatis ascriptus est quia nec ille fraudem, nec iste salutem statuit operari.
3 Illud enim pro retributione mercedis iuste unicuique repensatur, quod principaliter mente conceperit, non quod exinde bene vel male contra votum operantis emerserit. Ideoque iustissimus iudex excusabilem, immo laudabilem talis mendacii censuit praesumptorem, quia sine eo ad benedictionem primitivorum non poterat pervenire. Nec debuit in crimen vocari quod desiderio benedictionis exortum est.
4 Alioquin non modo iniquus in fratrem patriarcha praedictus, sed etiam circumventor in patrem et sacrilegus exstitisset, si habens aliam viam qua ad benedictionis illius gratiam perveniret, hanc quae fratri damnosa esset ac noxia, expetere maluisset. Videtis ergo apud Deum non processum operis, sed destinationem mentis inquiri. His itaque praestructis, ut ad propositam quaestionem ob quam haec universa praemissa sunt revertamur, respondeatis mihi primitus velim, cuius rei causa vos illius sponsionis nexibus vinxeritis.