monumenta.ch > Cassianus > 9
Cassianus, Collationes, 2, 17, VIII. Quod perfecti viri nihil absolute debeant definire; vel utrum sine peccato possint definita rescindere. <<<     >>> X. Interrogatio nostra de metu praebitae in coenobio Syriae sponsionis.

CAPUT IX. Quod plerumque (id est aliquando) utilius sit statuta dissolvere, quam implere. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quod liquidissime sancti apostoli Petri et Iudae traditoris exempla testantur. Ille enim quia discessit ab inconsultae definitionis sententia qua dixerat, Non mihi lavabis pedes in aeternum, immortale Christi omniumque sanctorum consortium promeretur, abscindendus proculdubio ab huius beatitudinis gratia, si in sermonis sui obstinatione mansisset.
2 Hic vero pertinaciam suae retinens sponsionis, perpetua morte damnatur, qua fuisset proculdubio liberatus, si definitionis suae maluisset destitutor potius quam pertinax inveniri. Quod in illis quoque duobus filiis qui in Evangelio ad operationem vineae destinantur, evidentissime perdocemur, quorum unus patris restitit imperio, alius prona responsione consensit. Sed nec illi profuit humilis obsequendaque responsio, quia praeceptum patris opere detrectavit implere, nec illi obfuit refragatio iussionis, eo quod statui sermonis obstinatione mutata, scopon patris, operis exsecutione complevit; et id quod reprehensibiliter statuerat, definitione correcta laudabiliter emendavit. Necnon et Herodis cruentissimi regis exemplum, qui fidem inconsulte retinens sacramenti, cruentissimus Praecursoris Domini exstitit interemptor, vanoque timore periurii, damnationi semetipsum atque suppliciis perpetuae mortis immersit. Primum etenim est optima statuere: quod et si aliter cesserit, sequens est in melius ea quae sunt statuta mutare, ordinationibusque nostris iam iacentibus, ut ita dixerim, manum dexteramque porrigere. Ubi principia consilii non approbantur, prudentia est, ut utili addita provisione reparentur.
3 Si claudicat ad prima statuta dispositio, adhibeatur ad secunda correctio. In omnibus ergo rebus considerandus est finis, et secundum eum propositi nostri dirigendus est cursus; quem si, superveniente salubriore consilio, ad deteriorem partem vergere viderimus, rectius est, incongrua constitutione submota, ad meliorem transire sententiam, quam statutis pertinaciter inhaerendo, peccatis gravioribus obligari.