monumenta.ch > Cassianus > 8
Cassianus, Collationes, 2, 17, VII. Responsio de differentia institutionum utriusque provinciae. <<<     >>> IX. Quod plerumque (id est aliquando) utilius sit statuta dissolvere, quam implere.

CAPUT VIII. Quod perfecti viri nihil absolute debeant definire; vel utrum sine peccato possint definita rescindere. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ioseph: Sanum quidem est atque perfectum, nostraeque professioni omnino conveniens, ut ea quae sub aliqua sponsione decernimus, efficaciter impleamus. Ob quam rem nihil oportet abrupte monachum definire; ne aut id quod incaute promisit, implere cogatur, aut consideratione honestioris intuitus revocatus, sponsionis suae praevaricator existat. Sed quia nunc propositum nobis est, non tam de sanitatis statu quam de infirmitatis curatione tractare; non quid priore loco a vobis fuerit actitandum, sed quemadmodum de scopulo huius perniciosi naufragii possitis evadere, salubri est consilio requirendum. Quando igitur nullum nos coarctat vinculum, nec ulla conditio constringit, de comparatione secundarum rerum optione proposita, id quod maioris est commodi praeeligatur: quando vero aliqua dispendiorum obsistit adversitas, in comparatione damnorum illud est appetendum quod levioribus subiacet detrimentis.
2 Proinde quantum vestra patefecit assertio, cum ad id vos loci sponsio inconsulta perduxerit, ut ex utroque vobis gravis incommodi subeunda iactura sit, in eam partem inclinandum est electionis arbitrium, quae vel tolerabiliora dispendia inferat, vel satisfactionis remedio facilius expietur. Si ergo maiora spiritui vestro lucra ex hac commoratione creditis conferenda, quam illa sunt quae vobis de conversatione illius coenobii nascebantur, neque sine iactura ingentium commodorum potest conditio vestrae sponsionis impleri, satius est hoc vos mendacii vel non impletae promissionis subire dispendium, quod semel praeteritum, nec ipsum ultra iam repeti, nec alia per semet poterit generare peccata, quam in illud incidere, per quod tepidioris vitae, ut dicitis, status quotidiano vos atque interminabili afficiat detrimento.
3 Veniabiliter enim, immo verum etiam laudabiliter definitio incauta mutabitur, si ad salubriorem transeat partem, nec constantiae praevaricatio esse credenda est, quoties sponsio vitiosa corrigitur, seu temeritatis emendatio. Quae omnia Scripturarum quoque possunt testimoniis apertissime comprobari, quam multis perniciosum fuerit, definitionibus propriis inhaesisse, et ab eis econtrario destitisse, commodum fuerit ac salubre.