monumenta.ch > Valerius Maximus > bnf5840.204 > 3
Cassianus, Collationes, 2, 17, II. Germani abbatis pium proficiendi desiderium exponit. <<<     >>> IV. Interrogatio abbatis Ioseph, nostraque responsio, unde anxietas emersisset.

CAPUT III. Cassiani consilium, et responsio ad interrogationem abbatis germani. SHOW APPARATUS

1 Tum ego: Compendium, inquam, angoribus afferat nostris consilium, immo auctoritas senis, ad quem oportet ut nostras sollicitudines deferamus, et quidquid fuerit eius sententia definitum, velut divinum et coeleste responsum, cunctis aestibus nostris terminum ponat.
2 Quod quidem nobis per os sancti huius a Domino tribuendum, et ob illius meritum et ob nostram fidem minime dubitemus. Ipsius enim munere salubre consilium et creduli ab indignis, et increduli a sanctis frequenter acceperunt, Domino id vel propter meritum respondentium, vel propter fidem consulentium largiente. His itaque sermonibus a sancto abbate Germano ea alacritate susceptis, ac si eos non a memetipso, sed instinctu Domini protulissem, adventum senis atque instantem iam horam nocturnae synaxeos paululum praestolati, postquam eum solita salutatione suscepimus, et legitimus orationum atque psalmorum impletus est numerus, iisdem rursus quibus ad quietem compositi fueramus psiathiis ex more consedimus.