monumenta.ch > Martianus Capella > bnf14753.63 > 26
Cassianus, Collationes, 2, 16, XXV. Interrogatio, quomodo fortis sit qui non semper sustentat infirmum. <<<     >>> XXVII. Quemadmodum sit iracundia comprimenda.

CAPUT XXVI. Responsio, quod infirmus se non sinat sustentari. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ioseph: Nec ego dixi quod illius qui fortis est ac robustus virtus tolerantiaque vincenda sit; sed quod infirmi pessima valetudo, illius qui sanus est sustentatione nutrita, atque in deterius quotidie prolabens, generatura sit causas ob quas vel ipse ultra non debeat sustineri; vel certe patientiam proximi notam ac deformationem impatientiae suae esse coniiciens, abire quandoque mavult quam semper magnanimitate alterius sustineri.
2 Haec ergo ab his qui sodalitatis affectum cupiunt inviolabilem custodire, prae omnibus observanda censemus, ut primum quibuslibet iniuriis lacessitus, non solum labia, sed etiam profunda pectoris sui monachus tranquilla custodiat; quae tamen si senserit vel tenuiter fuisse turbata, omni semetipsum taciturnitate contineat, et illud quod Psalmista commemorat diligenter observet: Turbatus sum et non sum locutus. Et: Dixi, custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea, posui ori meo custodiam, dum consisteret peccator adversum me; obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis; nec praesentem considerans statum, ea proferat quae ad horam turbulentus suggerit furor, dictatque animus exasperatus, sed vel recolat gratiam praeteritae charitatis, vel reformandae pacis redintegrationem mente prospiciat, eamque, velut continuo reversuram, etiam in ipso commotionis tempore contempletur.
3 Dumque se ad dulcedinem servat concordiae mox futurae, amaritudinem praesentium non sentiet iurgiorum, et ita ea potissimum respondebit, e quibus vel a semetipso reus fieri vel ab alio reprehendi, restituta charitate, non possit; sicque adimplebit propheticum illud eloquium: In ira, misericordiae memor eris (Abacuc. III).