monumenta.ch > Cassianus > 22
Cassianus, Collationes, 2, 16, XXI. Interrogatio, quemadmodum Christi mandatis obtemperantes evangelica perfectione fraudentur. <<<     >>> XXIII. Quod ille sit fortis et sanus qui succumbit alterius voluntati.

CAPUT XXII. Responsio, quod Christus non solum facti, sed etiam voluntatis inspector sit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ioseph: Sicut paulo ante dictum est, non solum res ipsa quae geritur, sed etiam qualitas mentis et propositum facientis est intuendum. Et idcirco si id quod ab unoquoque perficitur, quo animo fiat, vel quo procedat affectu, intimo perpendatis cordis examine, videbitis patientiae lenitatisque virtutem nequaquam posse contrario spiritu, id est, impatientiae ac furoris impleri.
2 Siquidem Dominus noster atque Salvator ad profundam nos instruens patientiae lenitatisque virtutem, id est, non ut labiis eam tantummodo praeferamus, sed ut intimis animae nostrae abditis recondamus, istam nobis perfectionis evangelicae formulam dedit, dicens: Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram, subauditur sine dubio, dexteram. Quae alia dextera, nisi interioris hominis, ut ita dixerim, facies potest accipi.
3 Per hoc omnem penitus iracundiae fomitem de profundis cupiens animae penetralibus exstirpare, id est, ut si exterior dextera tua impetum ferientis exceperit, interior quoque homo per humilitatis assensum dexteram suam praebeat verberandam, compatiens exterioris hominis passioni, et quodammodo succumbens atque subiiciens suum corpus ferientis iniuriae, ne exterioris hominis caede vel tacitus intra moveatur interior. Videtis ergo longe eos ab evangelica perfectione distare, quae patientiam docet, non verbis, sed interiore cordis tranquillitate servandam; eamque a nobis, cum quid adversi evenerit, ita praecipit custodiri, ut non solum nosmetipsos alienos ab iracundiae perturbatione servemus, sed etiam illos qui suo commoti sunt vitio, succumbentes iniuriis eorum, ad placiditatem expleta caedis satietate cogamus, furorem eorum nostra lenitate vincentes.
4 Et ita etiam illud Apostolicum implebimus: Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Quod ab illis impleri non posse certissimum est, qui illo spiritu ac tumore verba lenitatis atque humilitatis emittunt, ut non solum non mitigent conceptum furoris incendium, sed magis illud tam in suo quam in fratris commoti sensu faciant conflagrare, qui tamen etiam si possent aliquo modo ipsi mites ac placidi permanere, nec sic quidem aliquos iustitiae fructus caperent, cum damno proximi patientiae sibi gloriam vindicantes, et per hoc ab illa Apostolica charitate omnimodis alieni, quae non quaerit quae sua sunt, sed ea quae aliorum, non etiam ita divitias concupiscit, ut lucrum sibi de proximi faciat detrimento, nec acquirere quidquam cum alterius desiderat nuditate.