monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, Collationes, 2, 16, XV. De his qui vel suam vel fratrum commotionem dissimulatione corroborant. <<<     >>> XVII. De his qui patientiam saecularibus magis putant impendendam esse quam fratribus.

CAPUT XVI. Quod fratre adversum nos aliquid habente simultatis, munera orationum nostrarum a Domino respuantur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 In tantum igitur non vult nos Deus noster alterius despectui habere tristitiam, ut si aliquid adversum nos frater habuerit, nec munera nostra suscipiat, id est, nec orationes sibi a nobis permittat offerri, donec de animo eius tristitiam iuste iniusteve conceptam, celeri satisfactione tollamus. Neque enim ait, Si habet veram querelam adversum te frater tuus, relinque ibi munus tuum ad altare, et vade prius reconciliari fratri tuo; sed, Si recordatus fueris, inquit, quia frater tuus habet aliquid adversum te, id est, etiam si leve aliquid ac vile sit quo fratris in te fuerit excitata commotio, et hoc memoriam tuam subita recordatione pulsaverit, scias te offerre precum tuarum spiritalia munera non debere, nisi prius qualibet ex causa ortam tristitiam de corde fratris benigna satisfactione depuleris.
2 Si igitur evangelicus sermo etiam pro praeterita et minima simultate, ac de exiguis oborta causis, satisfacere nos irascentibus iubet, quid de nobis miseris fiet, qui recentes et maximas causas nostroque errore commissas, pertinaci dissimulatione contemnimus, et inflati tumore diabolico, dum humiliari erubescimus, auctores nos fraternae tristitiae denegamus, ac rebelli spiritu subiici praeceptis Domini dedignantes, nequaquam ea vel observari debere, vel impleri posse contendimus? Eoque fit ut iudicantes eum impossibilia vel incongrua praecepisse, efficiamur, secundum Apostolum, non factores, sed iudices legis.