monumenta.ch > Hieronymus > 53 > sectio 154 > 14
Cassianus, Collationes, 2, 16, XIII. Quod charitas non solum res Dei, sed etiam Deus sit. <<<     >>> XV. De his qui vel suam vel fratrum commotionem dissimulatione corroborant.

CAPUT XIV. De gradibus charitatis. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Illam igitur charitatem quae dicitur ἀγάπη possibile est omnibus exhibere, de qua beatus Apostolus: Ergo dum tempus habemus, inquit, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Quae in tantum omnibus est generaliter exhibenda, ut eam etiam inimicis nostris a Domino iubeamur impendere.
2 Nam Diligite, inquit, inimicos vestros. Διάθεσις autem, id est, affectio, paucis admodum, et his qui vel parilitate morum vel virtutum societate connexi sunt, exhibetur, licet etiam ipsa diathesis multam in se differentiam habere videatur.
3 Aliter enim parentes, aliter coniuges, aliter fratres, aliter filii diliguntur, et in ipsa quoque horum affectuum necessitudine magna distantia est, nec uniformis parentum dilectio erga filios invenitur. Quod etiam Iacob patriarchae probatur exemplo, qui cum esset duodecim filiorum pater, omnesque paterna charitate diligeret, tamen propensiore Ioseph dilexit affectu, ut de eo aperte Scriptura commemoret: Invidebant autem ei fratres sui, eo quod diligeret eum pater suus, scilicet, non quod vir iustus et pater non valde diligeret etiam caeteram prolem, sed quod huius, quia typum Domini praeferebat, affectui dulcius quodammodo atque indulgentius inhaereret. Hoc etiam de Ioanne evangelista legimus evidentissime designari, cum de ipso dicitur: Discipulus ille quem diligebat Iesus, cum utique etiam reliquos undecim similiter electos ita praecipua dilectione complexus sit, ut hoc etiam evangelica attestatione designet, dicens: Sicut dilexi vos, et vos diligite invicem. De quibus et alibi dicitur: Diligens suos qui erant in mundo, usque in finem dilexit eos (Ibid.). Sed haec unius dilectio non erga reliquos discipulos teporem charitatis, sed largiorem erga hunc superabundantiam amoris expressit, quam ei virginitatis privilegium et carnis incorruptio conferebat.
4 Quae idcirco velut sublimior cum quadam exceptione signatur, quia non eam odii comparatio, sed affluentior gratia exuberantissimi amoris extollit. Tale quid etiam ex persona sponsae legimus in Cantico canticorum, dicentis: Ordinate in me charitatem. Haec enim est vere charitas ordinata, quae odio habens neminem, quosdam meritorum iure plus diligit; quaeque eum generaliter diligat cunctos, excipit tamen sibi ex his quos debeat peculiari affectione complecti; et rursum inter ipsos qui in dilectione summi atque praecipui sunt, aliquos sibi qui caeterorum affectui superextollantur excerpit.