monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 2, 16, X. De optimo examine veritatis. <<<     >>> XII. Quam ob causam non debeant inferiores in collatione contemni.

CAPUT XI. Quod impossibile sit quemquam qui proprio fidit iudicio, diaboli illusione non decipi. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Etenim saepe illud quod Apostolus dicit probatum est evenire: Ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis, ut obscuram ac tetram caliginem sensuum pro vero lumine scientiae fraudulenter effundat. Qui nisi humili et mansueto corde suscepti, maturissimi fratris vel probatissimi senioris reserventur examini, et eorum iudicio diligenter excussi, aut abiiciantur, aut recipiantur a nobis, sine dubio venerantes in cogitationibus nostris pro angelo lucis angelum tenebrarum, gravissimo feriemur interitu. Quam perniciem impossibile est evadere quempiam iudicio proprio confidentem, nisi, humilitatis verae amator et exsecutor effectus, illud quod Apostolus magnopere deprecatur, omni contritione cordis implerit.
2 Si qua ergo, inquit, consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua viscera miserationis, implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem charitatem habentes, unanimes idipsum sentientes; nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores vobismetipsis alterutrum arbitrantes; et illud, Honore alterutrum praevenientes, ut plus unusquisque consorti suo scientiae et sanctitatis ascribens, summam discretionis verae in alterius magis quam in suo credat stare iudicio.