monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, Collationes, 2, 14, XVII. Quibus ratio perfectionis debeat aperiri. <<<     >>> XIX. Quod plerumque etiam indigni gratiam salutiferi sermonis accipiunt.

CAPUT XVIII. Quibus de causis spiritualis doctrina infructuosa sit. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Duabus autem ex causis inefficacem spiritalium rerum constat esse doctrinam. Nam aut ille qui docet inexperta commendans, vano verborum sono instruere nititur auditorem; aut certe nequam ac vitiis refertus auditor salutarem spiritalis viri sanctamque doctrinam obturato corde non recipit.
2 De quibus dicitur per prophetam, Excaecatum est cor populi huius, et auribus graviter audierunt, et oculos suos concluserunt, nequando videant oculis suis, et auribus suis audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem illos (Isaiae VI).