monumenta.ch > Cassianus > 10
Cassianus, Collationes, 2, 14, IX. Quod de actuali scientia proficiatur ad spiritalem. <<<     >>> XI. De multiplici intellectu divinarum Scripturarum.

CAPUT X. De apprehendenda verae scientiae disciplina. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Festinandum igitur tibi est, si ad veram Scripturarum scientiam vis pervenire, ut humilitatem cordis immobilem primitus consequaris, quae te non ad illam quae inflat, sed ad eam quae illuminat scientiam charitatis consummatione perducat. Impossibile namque est immundam mentem donum scientiae spiritalis adipisci.
2 Et idcirco omni cautione devita ne tibi per studium lectionis, non scientiae lumen, nec illa perpetua quae per illuminationem doctrinae promittitur gloria, sed instrumenta perditionis de arrogantiae vanitate nascantur. Deinde hoc tibi est omnimodis enitendum, ut, expulsa omni sollicitudine et cogitatione terrena, assiduum te ac potius iugem sacrae praebeas lectioni, donec continua meditatio imbuat mentem tuam et quasi in similitudinem sui formet, arcam quodammodo ex ea faciens Testamenti, habentem in se scilicet duas tabulas lapideas, id est, duplicis Instrumenti perpetuam firmitatem; urnam quoque auream, hoc est, memoriam puram atque sinceram, quae reconditum in se manna perpetua tenacitate conservet, spiritalium scilicet sensuum et angelici illius panis perennem coelestemque dulcedinem; nec non etiam virgam Aaron, id est, summi verique pontificis nostri Iesu Christi salutare vexillum, immortalis memoriae semper viriditate frondescens. Haec namque est virga quae posteaquam de radice Iesse succisa est, vivacius mortificata revirescit. Haec autem omnia duobus cherubim, id est, historicae et spiritalis scientiae plenitudine proteguntur. Cherubim enim interpretatur scientiae multitudo, quae propitiatorium Dei, id est, placiditatem pectoris tui iugiter protegent, et a cunctis spiritalium nequitiarum incursibus obumbrabunt.
3 Et ita mens tua non solum in arcam divini Testamenti, verum etiam in regnum sacerdotale provecta, per indissolubilem puritatis affectum, quodammodo absorpta spiritalibus disciplinis, illud implebit pontificale mandatum, quod a legislatore ita praecipitur: Et de sanctis non egredietur, ne polluat sanctuarium Dei, id est, cor suum, in quo iugiter habitaturum se Dominus repromittit, dicens: Inhabitabo in eis, et inter illos ambulabo . Quamobrem diligenter memoriae commendanda est et incessabiliter recensenda sacrarum series Scripturarum. Haec etenim meditationis iugitas duplicem nobis confert fructum.
4 Primum quod dum in legendis ac parandis lectionibus occupatur mentis intentio, necesse est ut nullis noxiarum cogitationum laqueis captivetur; deinde quod ea quae creberrima repetitione percursa, dum memoriae tradere laboramus, intelligere id temporis obligata mente non quivimus, postea ab omnium actuum ac visionum illecebris, praecipueque nocturna meditatione taciti revolventes, clarius intuemur, ita ut occultissimorum sensuum, quos ne tenui quidem vigilantes opinatione percepimus, quiescentibus nobis et vel soporis stupore demersis, intelligentia reveletur.