monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 2, 14, IV. Quod actualis vita erga multas professiones ac studia derivetur. <<<     >>> VI. De infirmorum mobilitate.

CAPUT V. De professionis arreptae perseverantia. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quapropter hoc unicuique utile atque conveniens est, ut secundum propositum quod elegit, sive gratiam quam accepit, summo studio ac diligentia ad operis arrepti perfectionem pervenire festinet; et aliorum quidem laudans admiransque virtutes, nequaquam a sua quam semel elegit professione discedat, sciens, secundum Apostolum, unum quidem esse corpus Ecclesiae, multa autem membra, et habere eam donationes secundum gratiam quae nobis data est differentes, sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina, sive qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate. Nec enim ulla membra aliorum sibi membrorum possunt ministeria vindicare, quia nec oculi manuum, nec nares aurium utuntur officio: et idcirco non omnes apostoli, non omnes prophetae, non omnes doctores, non omnes gratias habent curationum, non omnes linguis loquuntur, non omnes interpretantur.