monumenta.ch > Hieronymus > sectio 160 > 4
Cassianus, Collationes, 2, 14, III. Quod actualis perfectio duplici ratione subsistat. <<<     >>> V. De professionis arreptae perseverantia.

CAPUT IV. Quod actualis vita erga multas professiones ac studia derivetur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Haec igitur practice quae duobus, ut dictum est, subsistit modis, erga multas professiones studiaque dividitur. Quidam enim summam intentionis suae erga eremi secreta et cordis constituunt puritatem, ut in praeteritis Heliam et Heliseum, nostrisque temporibus beatum Antonium, aliosque eiusdem propositi sectatores, familiarissime Deo per silentium solitudinis cohaesisse cognoscimus.
2 Quidam erga institutionem fratrum et pervigilem coenobiorum curam, omnem studii sui sollicitudinem dederunt; ut nuper abbatem Ioannem, qui in vicinia civitatis cui nomen Thmuis grandi coenobio praefuit, ac nonnullos eiusdem meriti viros apostolicis etiam signis claruisse meminimus. Quosdam xenodochii et susceptionis pium delectat obsequium, per quod etiam in praeteritis Abraham patriarcham et Loth Domino placuisse scimus, et nuper beatum Macarium singularis mansuetudinis ac patientiae virum, qui xenodochio ita apud Alexandriam praefuit, ut nulli eorum qui solitudinis secreta sectati sunt, inferior sit credendus. Quidam eligentes aegrotantium curam, alii intercessionem quae pro miseris atque oppressis impenditur, exsequentes, aut doctrinae instantes, aut eleemosynam pauperibus largientes, inter magnos ac summos viros, pro affectu suo ac pietate viguerunt.