monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 2, 13, IV. Obiectio, quemadmodum gentiles absque gratia Dei, castimoniam habuisse dicantur. <<<     >>> VI. Quod sine gratia Dei nullos industrios conatus exsequi valeamus.

CAPUT V. Responsio de philosophorum imaginaria castitate. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Chaeremon: Gratum mihi est, quod dum summo agnoscendae veritatis amore flammamini, quaedam etiam inepta proponitis, quorum obiectione probatior, atque (ut ita dixerim) exploratior catholicae fidei virtus appareat. Quis etenim sapiens tam contrariis propositionibus uteretur, ut coelestem castimoniae puritatem, quam hesterna die nec per Dei gratiam mortalium cuiquam asserebatis posse conferri, nunc eamdem etiam a gentilibus crederetis virtute propria fuisse possessam?
2 Sed quia haec explorandae proculdubio (ut dictum est) studio veritatis opponitis, quid de his teneamus, advertite. Primum philosophos nequaquam credendum est talem animi castitatem, qualis a nobis exigitur, assecutos: quibus iniungitur, ut non solum fornicatio, sed ne immunditia quidem nominetur in nobis.
3 Habuerunt autem illi quamdam μερίδα, id est, portiunculam castitatis, id est, abstinentiam carnis, ut tantum a coitu libidinem coercerent: hanc autem internam mentis, perfectam ac perpetuam corporis puritatem, non dicam opere assequi; sed nec cogitare potuerunt. Denique famosissimus ille ipsorum Socrates, hoc, ut ipsi concelebrant, de se non erubuit profiteri. Nam cum intuens eum quidam physiognomon dixisset, ὄμματα παιδεραστοῦ, id est, Oculi corruptoris puerorum, et irruentes in eum discipuli eius, ulcisci illatum magistro vellent convicium, indignationem eorum hac dicitur compressisse sententia: Παύσασθε ἑταῖροι, εἰμὶ γὰρ, ἁλλ᾽ ἀπέχω, id est, Quiescite, o sodales: etenim sum, sed contineo me. Apertissime igitur, non solum assertione nostra, sed etiam ipsorum professione monstratur, consummationem tantummodo impudicitiae, id est, commixtionis turpitudinem, violenta ab illis necessitate compressam; non tamen desiderium de cordibus eorum, et oblectationem illius passionis exclusam. Cum quo autem horrore proferenda est illa sententia Diogenis?
4 Factum enim quod philosophum mundi huius, velut quiddam memorabile proferre non puduit, neque dici a nobis sine verecundia, neque audiri potest. Nam cuidam in adulterii crimine puniendo (ut ferunt) ait, τὸ δωρεὰν πωλούμενον θανάτω μὴ ἀγόραζε, id est, Quod gratis venditur morte non emas.
5 Constat ergo illos verae castitatis, quae a nobis expetitur, nec agnovisse virtutem. Et ideo satis certum est circumcisionem nostram, quae in spiritu est, non posse nisi Dei tantum munere possideri, et his inesse solummodo qui Deo tota spiritus sui contritione deserviunt.