monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1125 > 1
>>> Cassianus, Collationes, 2, 13, II. Interrogatio quare merita virtutum laborantis industriae non deputentur?

CAPUT PRIMUM. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Cum ad synaxim matutinam percepto paululum sopore remeantes, senem reperiremus, ingenti abbas Germanus scrupulo movebatur, quod in praeterita disputatione, cuius virtus summum desiderium incognitae nobis castitatis infuderat, unius adiectione sententiae beatus senex meritum humanae cassasset industriae, astruens hominem, quamvis summis ad bonam frugem viribus enitatur, tamen boni compotem esse non posse, nisi id divini tantum muneris largitate, non operis sui studio percepisset. Hanc igitur quaestionem attonite volventibus nobis, progressus cellula beatus Chaeremon, cum quiddam nos invicem mussitare sensisset, solito brevius orationum atque psalmorum solemnitate transcursa, quid moverit inquirit.