monumenta.ch > Plinius > sectio 20 > 9
Cassianus, Collationes, 2, 12, VIII. Quod de natura castitatis et effectibus eius inexperti tractare non possint. <<<     >>> X. Responsio quod per somnum accidens carnis commotio non officiat castitati.

CAPUT IX. Interrogatio an corporis motum etiam dormientes possimus evadere. SHOW APPARATUS

1 Germanus: Perpetuam quidem corporis puritatem ex parte aliqua experti sumus a vigilantibus posse per Dei gratiam possideri; et commotionem carnis, districtionis rigore atque iudicio resistente, vigilantibus posse non contingere non negamus. Utrum autem et dormientes hac inquietudine carere possimus volumus edoceri. Duabus namque de causis possibile hoc esse non credimus, quas licet absque verecundia nequeamus effari, tamen quoniam hoc medicinae ipsius necessitas cogit, quaesumus ut cum venia tui, si qua forte inverecundius fuerint denudata, suscipias. Primum ergo est quod per somni quietem mentis vigore laxato observari nequaquam illius valeat commotionis obreptio.
2 Secundo, quod etiam urinae collectio cum vesicae capacitatem quiescentibus nobis indesinenter confluxu interni humoris oppleverit, excitet membra marcescentia, quod etiam parvulis vel spadonibus eadem nihilominus lege contingit. Unde fit ut si non oblectatio libidinis vulnerat mentis assensum, confusione tamen eam humiliet turpitudo membrorum.