monumenta.ch > Cassianus > 5
Cassianus, Collationes, 2, 12, IV. Quod ad obtinendam castimoniae puritatem non sufficit humani laboris intentio. <<<     >>> VI. Quod patientia ardorem fornicationis exstinguat.

CAPUT V. De utilitate impugnationis quae nobis de incentivorum aestibus generatur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Vultis autem capere super huius rei quam dicimus veritate evidens argumentum, per quod et haec quae dicta sunt, approbetis, et istam corporis pugnam, quae inimica nobis putatur ac noxia, utiliter membris nostris insertam esse doceamini? Considerate, quaeso, illos qui corpore sunt spadones, quae praecipue causa in virtutibus appetendis desides reddat ac tepidos.
2 Nonne quia corrumpendae castitatis credunt se periculum non habere? Quod tamen nemo ita proposuisse me credat, ut neminem eorum penitus inveniri posse confirmem, perfecta abrenuntiatione flagrantem, sed quia naturam quodammodo suam vincant, si qui forte eorum ad propositam perfectionis palmam summa animi districtione contendant, cuius ardor ac desiderium eum quem semel accenderit, famem, sitim, vigilias, nuditatem, cunctosque labores corporis, non solum patienter, verum etiam libenter sustinere compellit. Vir enim in doloribus laborat sibi, et vim facit perditionis suae. Et iterum: Animae autem egenti etiam amara dulcia videntur. Alias namque non poterunt desideria praesentium rerum vel deprimi vel avelli, nisi pro istis affectibus noxiis quos cupimus amputari, alii salutares fuerint intromissi. Nullatenus enim valet vivacitas mentis absque alicuius desiderii vel timoris, gaudii vel moeroris affectione subsistere, nisi haec eadem in bonam partem fuerint immutata.
3 Et idcirco si carnales concupiscentias de cordibus nostris desideramus extrudere, spiritales in earum locis plantemus protinus voluntates, ut his animus noster semper innexus, et habeat quibus iugiter immoretur, et illecebras praesentium ac temporalium respuat gaudiorum. Cumque in hunc statum mens nostra quotidianis exercitiis erudita profecerit, tunc versiculi illius affectum experientia docente concipiet, quem omnes quidem solita psallendi modulatione concinimus, virtutem vero eius non nisi pauci expertique percipiunt: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear. Ille etenim solus vim atque intellectum huius carminis efficaciter assequitur, qui perveniens ad istam de qua loquimur corporis atque animae puritatem, intelligit se cunctis momentis, ne rursus ad eadem devolvatur, a Domino conservari, dextrasque suas, id est, operationes sanctas ab eodem iugiter communiri. Dominus enim sanctis suis non a sinistris (quia nihil habet sinistrum vir sanctus), sed a dextris semper assistit; a peccatoribus vero et impiis non videtur, quia non habent illas dexteras, quibus Dominus consuevit assistere, nec possunt dicere cum Propheta, Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Quod nullus poterit veridice profiteri nisi qui universa quae in hoc mundo sunt, aut noxia, aut superflua, aut certe inferiora summis virtutibus iudicans, omnem intuitum suum, omne studium, omnem curam erga cultum sui cordis et castimoniae defixerit puritatem, atque ita mens istis exercitiis elimata et profectibus expolita, ad perfectam corporis atque animae perveniet puritatem.