monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, Collationes, 2, 11, X. Quod perfectio charitatis sit pro inimicis orare, et quo indicio anima necdum purgata noscatur. <<<     >>> XII. Responsio de diversitate perfectionum.

CAPUT XI. Interrogatio, cur affectum timoris et spei dixerit imperfectum. SHOW APPARATUS

1 Germanus: Potenter quidem atque magnifice de perfecta Dei charitate dissertum est; verumtamen illud nos permovet, quod cum eam tanta laude praetuleris, timorem Dei et spem retributionis aeternae imperfecta esse dixisti, cum utique multo aliud videatur de eis Propheta sensisse, dicens: Timete Dominum, omnes sancti eius, quia nihil deest timentibus eum. Et iterum in observandis iustificationibus Dei, retributionis se contemplatione fateatur exercitatum: Inclinavi, inquiens, cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem. Et Apostolus: Fide, inquit, Moyses grandis factus, negavit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iucunditatem, maiores divitias existimans thesauris Aegyptiorum, improperium Christi. Aspiciebat enim in remunerationem. Quomodo ergo imperfecta esse credenda est, cum et beatus David retributionis obtentu iustificationes Domini se fecisse glorietur, et legislator praemia futura prospiciens, sprevisse adoptionem regiae dignitatis, et afflictionem dirissimam Aegyptiorum thesauris praetulisse dicatur?