monumenta.ch > Augustinus > sectio 3 > sectio 525 > 10
Cassianus, Collationes, 2, 11, IX. Quod charitas non solum de servis filios faciat, sed etiam imaginem Dei ac similitudinem ferat. <<<     >>> XI. Interrogatio, cur affectum timoris et spei dixerit imperfectum.

CAPUT X. Quod perfectio charitatis sit pro inimicis orare, et quo indicio anima necdum purgata noscatur. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Quem statum si quis de adiutorio Dei, non de studii sui labore praesumens, meruerit possidere, de conditione servili (in qua timor est) et mercenaria spei cupiditate (in qua non tam bonitas largientis quam praemium retributionis expetitur) in adoptionem incipiet transire filiorum, ubi iam non timor, non cupiditas, sed illa charitas, quae numquam cadit, iugiter perseverat. De quo timore et charitate quosdam increpans Dominus, quid cuique personae conveniret, ostendit. Filius honorat patrem, et servus dominum suum timet.
2 Et si Pater ego sum, ubi est honor meus? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? Necesse est enim eum timere qui servus est; quia sciens voluntatem domini sui, si non fecerit, digne vapulabit plagis multis. Per hanc itaque charitatem quisquis ad imaginem Dei similitudinemque pervenerit, bono iam propter boni ipsius delectabitur voluntatem; ac similem quodammodo possidens patientiae ac lenitatis affectum, nullis deinceps peccantium vitiis irascetur, sed veniam potius, infirmitatibus eorum condolens atque compatiens, implorabit, reminiscens se tamdiu similium passionum stimulis impugnatum, donec miseratione Domini salvaretur, nec suo erutum studio ab impugnatione carnali, sed Dei protectione salvatum, ut non iracundiam, sed misericordiam errantibus intelligeret impendendam, illum versiculum ad Deum cum omni cordis tranquillitate decantans: Tu dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis. Et, Nisi quia Dominus adiuvit me, paulominus habitaverat in inferno anima mea. Et in hac mentis humilitate consistens, poterit etiam Evangelicum illud perfectionis explere mandatum: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; et ita ad illud praemium quod subiungitur, poterit pervenire, per quod non solum imaginem Dei et similitudinem perferamus, verum etiam filii Dei nuncupemur: Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Quem affectum beatus Ioannes assecutum se esse cognoscens, ait: Ut fiduciam habeamus in die iudicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. In quo enim infirma et fragilis humana natura esse, sicut ille est, potest, nisi se in bonos et malos, iustos et iniustos, ad imitationem Dei, placida semper sui cordis extenderit charitate?
3 Ut bonum propter boni ipsius operetur affectum, perveniens ad illam veram adoptionem filiorum Dei, de qua idem beatus Apostolus ita pronuntiat: Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quia semen ipsius in eo est, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. Et iterum: Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Quod intelligendum est non de omni genere peccatorum, sed de capitalibus tantum criminibus dici.
4 A quibus se quisquis abstrahere atque emundare noluerit, pro illo in alio loco praedictus Apostolus ne orari quidem debere, pronuntiat: Qui scit, inquiens, fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis (Ibid.). Caeterum de illis quae pronuntiantur non esse ad mortem, a quibus etiam hi qui fideliter Christo deserviunt, quantalibet semetipsos circumspectione cusrodiant, immunes esse non possunt, ita dicitur: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Et iterum: Si dixerimus quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis (Ibid.). Impossibile namque est quemlibet sanctorum non in istis minutis quae per sermonem, per cogitationem, per ignorantiam, per oblivionem, per necessitatem, per voluntatem, per obreptionem admittuntur, incurrere.
5 Quae licet ab illo peccato, quod ad mortem esse dicitur, aliena sint, culpa tamen ac reprehensione carere non possunt. Cum ergo quis hunc quem praediximus bonitatis affectum et imitationem Dei fuerit assecutus, tunc visceribus Dominicae longanimitatis indutus, pro persecutoribus quoque suis orabit similiter, dicens: Pater, ignosce eis, non enim sciunt quid faciunt. Caeterum evidens indicium est animae necdum vitiorum faecibus eliquatae, in criminibus alienis affectu misericordiae non condolere, sed rigidam iudicantis tenere censuram.
6 Nam quemadmodum perfectionem cordis poterit obtinere is qui non habet illud quod Apostolus plenitudinem legis consummare posse signavit? Alterutrum, inquiens, onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Sed nec illam virtutem possidet charitatis, quae non irritatur, non inflatur, non cogitat malum; quae omnia suffert, omnia sustinet. Iustus enim miseretur animas pecorum suorum; viscera autem impiorum sine misericordia. Ideoque iisdem vitiis monachum subiacere certissimum est, quae in alio, inclementi atque inhumana severitate, condemnat.
7 Rex enim rigidus incurrit mala; et Qui obturat aures suas ne audiat infirmum, et ipse invocabit, et non erit qui exaudiat eum.



Cassianus, Collationes, 2, 11, IX. Quod charitas non solum de servis filios faciat, sed etiam imaginem Dei ac similitudinem ferat. <<<     >>> XI. Interrogatio, cur affectum timoris et spei dixerit imperfectum.
monumenta.ch > Augustinus > sectio 3 > sectio 525 > 10