monumenta.ch > Hieronymus > sectio 456 > 2
Cassianus, Collationes, 2, 11, PRIMUM. <<<     >>> III. Descriptio eremi in qua commorabantur Chaeremon, Nesteros et Ioseph.

CAPUT II. De episcopo Archebio. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Ubi cum advenientibus nobis favens desideriis nostris divinitas beatissimi atque praecipui viri Archebii episcopi praestitisset adventum, qui raptus de anachoretarum coetu, et episcopus Panephysi oppido datus, tanta districtione omni aevo suo propositum solitudinis custodivit, ut nihil de praeteritae humilitatis tenore laxaverit, aut de adiecto sibi honore blanditus sit; non enim tamquam idoneum se ad istud officium testabatur ascitum, sed velut indignum ab illa anachoreseos disciplina querebatur expulsum, eo quod triginta septem annis in eadem commoratus, ad puritatem tantae professionis nequaquam pervenire potuisset; hic igitur cum in supradicta Thenneso, quo eum eligendi illic episcopi causa perduxerat, pie nos atque humanissime suscepisset, agnito desiderio nostro, quo sanctos Patres etiam in ulterioribus Aegypti partibus inquirere desiderabamus: Venite, inquit, et videte interim senes haud longe a nostro monasterio consistentes, quorum ita et antiquitas in corporibus iam curvatis, et sanctitas in ipso etiam fulget aspectu, ut vel sola contemplatio eorum magnam intuentibus possit conferre doctrinam, a quibus id quod ego amissum doleo, quodque tradere iam perditum nequeo, non tam verbis quam ipso sanctae vitae discatis exemplo. Credo autem inopiam meam hoc studio aliquatenus sublevandam, si inquirentibus vobis illam evangelicam margaritam, quam ipse non habeo, saltem providero ubi eam commodius comparetis.