monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 8
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, VII. Testimonium de proverbiis Salomonis ad hanc significationem elucidandam insertum, et quomodo intelligendum sit. <<<     >>> IX. Quia humores in homine etiam secundum modum complexionis quorumdam animalium vel bestiarum nunc acrius, nunc levius moveantur, et quod iuxta mutationem vel impulsionem eorumdem humorum affectus et cogitationes, in ipso scilicet homine frequenti alternatione varientur.

VIII. Quod ex multifaria necessitudine ventorum et aeris, ex diverso cursu solis et lunae, seu iudicio Dei accedente, homo quoque immutationem suscipiens variationes sanitatis et infirmitatis nonnunquam incurrat, et quid per hoc in spiritali eius vita figuretur.

1 Sed et iterum vides, cum quispiam ventorum omnium praedictarum qualitatum in qualibet plaga mundi, aut diverso cursu solis et lunae, aut iudicio Dei, ut praedictum est, excitatur, ita ut illic aere commoto, sibique contemperato, flatum suum emittat, quod idem aer per mundum spirans, et ea quae in mundo sunt temperando conservans, secundum eumdem flatum hominem in humoribus suis aliquantum mutabilem reddit, significans quia cum exspiratio virtutum plurimorum donorum, ubicunque Spiritus sanctus eas exspirat, et per inspirationem spiritus fortitudinis et humilitatis, spiritusque timoris Domini animique contriti, et per dispositionem divinae considerationis in fideli homine exsurgit, ita ut recto desiderio illius quod ipsi concordans est per effluentem inspirationem assistat, idem desiderium quaeque utilia perscrutans, seque ad illa cum devotione reclinans, eidem inspirationi se coaptat.
2 Et sic idem quoque desiderium cor eiusdem hominis concutit, quoniam cum ille scilicet homo cuius naturalis qualitas eidem flatui convenit, aerem hunc sic immutatum in se inducit et emittit, eo quod anima illum suscipiens, ad interiora corporis transmittat, humores qui in ipso sunt etiam immutantur, eique aut infirmitatem, aut sanitatem, ut supra demonstratum est, multoties inducunt, cum ipse cuius voluntas bona exspirationi huic concordat, desiderium hoc a malo separatum ruminando discutit, et quia anima illud per seipsam secretius exscribat, procellae cogitationum quae in ipso inundant etiam immutantur, ita ut ei nunc adversitatem, nunc prosperitatem promittant.

hlw17.457