monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 7
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, VI. Quid significet quod secundum diversam qualitatem ventorum et aeris invicem in se concurrentium humores qui sunt in homine commoti permutentur. <<<     >>> VIII. Quod ex multifaria necessitudine ventorum et aeris, ex diverso cursu solis et lunae, seu iudicio Dei accedente, homo quoque immutationem suscipiens variationes sanitatis et infirmitatis nonnunquam incurrat, et quid per hoc in spiritali eius vita figuretur.

VII. Testimonium de proverbiis Salomonis ad hanc significationem elucidandam insertum, et quomodo intelligendum sit. SHOW APPARATUS

1 'Domus iusti plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.' Quod sic intellectui patet: Sicut sol cum in meridie sursum ascendit, in calore suo maxime ardet, ita etiam domus, id est mens iusti huius, qui omnia opera sua hoc modo operatur, quasi iudicio Dei assistat, plurimam fortitudinem in se ostendit, cum de virtute in virtutem ascendendo proficit, nec in hoc minuitur, quemadmodum nec sol propter ascensum suum, nec propter distributionem caloris sui in circulo suo attenuatur, quoniam beatus homo quanto plus in bono calescit, tanto plus felici studio inardescit.
2 Nam mansiones istius in supernis locis sunt, in quibus tota intentione et toto desiderio versatur, nec eorum dulcedine saturari poterit.
3 Fortitudo quoque eius altior firmamento est, et usque ad profundum abyssi pertingit, quia homo cum omni creatura fortissimus est, et omnis creatura ei deservit.
4 Terra etiam de motione firmamenti aliquando concutitur et movetur, ac firmamentum terrae deservit, eam pluvia perfundendo ne ab invicem separetur, et ut per aerem et rorem fructus suos laudabiliter proferat; beatus autem homo omnia terrena sibi abstrahit, nec propter contritionem, nec propter metum terrenarum concupiscentiarum desistit quin in supernam altitudinem ascendendo, bona opera aedificet cum gaudio aeternae vitae.
5 Sed in fructibus illis quos impius in malis et perversis operibus profert, conturbatio est, quoniam ille in conturbatione saeculi inundando titubat, nec in die ambulat, nec in aeterna luce sperat, sed siliquas porcarum comedit, in eis vitam non inveniens, quia carnalia desideria non abiicit

hlw17.457