monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > 6
Hildegardis Abbatissa, Divina Opera, 3, V. Verba Habacuc prophetae ad eamdem significationem declarandam apposita et expositio eorum. <<<     >>> VII. Testimonium de proverbiis Salomonis ad hanc significationem elucidandam insertum, et quomodo intelligendum sit.

VI. Quid significet quod secundum diversam qualitatem ventorum et aeris invicem in se concurrentium humores qui sunt in homine commoti permutentur. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Quod autem deinde vides quia per diversam qualitatem ventorum et aeris, cum sibi invicem concurrunt, humores qui sunt in homine commoti et immutati qualitatem illorum suscipiunt, hoc designat, quod per diversos modos exspirationis virtutum, necnon et per qualitatem desideriorum hominum cum sibi invicem concordant, atque homo vult ea quae Dei sunt, cogitationes hominum a Deo remotae, et ad bonum conversae dignitati virtutum et sanctorum desideriorum se substernunt.
2 Unicuique enim superiorum elementorum aer qualitati illius conveniens, per quem illud scilicet elementum vi ventorum ad circumvolutionem impellatur, inest, alioquin non moveretur, significans quod quibusque superioribus virtutibus et confortationibus desiderium fidelis hominis conveniens, per quod exspiratione virtutum ad eversionem mali confortatur, adest; alioquin ad bonum non converteretur, et de quolibet istorum cum ministerio solis, lunae et stellarum, aer, qui mundum temperat, exspiratur, ostendens quod de omnibus superioribus virtutum confortationibus, de spiritu quoque fortitudinis, de spiritu timoris Domini, cum caeteris bonarum exspirationum illuminationibus, desideria quae in cordibus fidelium ad supernam beatitudinem anhelant incenduntur.
3 Quidquid enim boni homo operatur, non de merito ipsius, sed de dono gratiae Dei procedit.
4 Cum autem aliquando aut per ardorem cursus solis, aut per iudicium Dei quodcunque elementum versus quamlibet plagam mundi tangitur, illud ibi cum aere se movente commotum, ex eodem aere flatum qui ventus dicitur, in subteriorem praefatum aerem emittit, quoniam, cum per spiritum fortitudinis et per divinam dispositionem superiorum virtutum, vires ad salutem hominum excitantur, ubi desideria fidelium hominum ad Deum ascendunt, Deumque invocant, illae cum superno desiderio advocatae, ab ipso exspirationem ad mentes eorum hominum dirigunt, quatenus ad quaelibet bona convertibiles sint.
5 Nam cum homo Deum pure et fideliter invocat, iusto iudicio Deus illum munimine circumdat, quia malo abiecto ad bonum festinat properare.
6 Qui se mox illi intermiscet, quia etiam ex aliqua parte ex ipso est, et aliquantum ei consimilis existit, significans quod mentes iustorum exspirationi virtutum concordant, quia dum id quod iustum est amant ex virtutibus est, quapropter et se illis similes hoc modo faciunt.
7 Sicque idem aer hominem tangit, unde et humores qui in ipso sunt secundum qualitatem ipsius venti et aeris cum eiusdem qualitatis sunt, seu ad debilitatem, seu ad fortitudinem saepius immutantur, quoniam eaedem mentes beatorum ad iustitiam conversae hlw17.226 r carnales concupiscentias in illis domant, cogitationesque ipsorum exspirationi virtutum et devotioni supernorum desideriorum infigunt, debilitatem vitiis fortitudinemque virtutibus addentes.
8 Cum enim homo propter Deum carnem suam rationabiliter constringit, spiritum interiorem sursum ad beatitudinem attollit, Sapientia attestante quae ait:


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik